FOLIO
[ Kap. 95 ]
Non obseruare dies festos.
1'
Qui diem festum meritis decoris.
2'
Non colit : tractans auidos labores :
3'
Simeę currum / fatuamque rhedam :
4'
Scandere debet.
Non obseruare
dies festos.
Memento vt diem
sabbati sanctifices
septimo enim die est
sabbatum domini dei.
Sex diebus opera⸗
beris & facies omnia
opera tua. Septima
dies sabbati est : id
est requies domini dei
tui. Non facies in
eo quicquam operis & c
1
Proh pudor in cęcis nunc gens humana tenebris
2
Ambulat : & sani nil modo cordis habet.
3
Est data christicolis supremi gratia regis :
4
Vt noscant fidei per documenta deum.

GW5061_214_Basel_o1v
1
Exodi. xx. &
xxxi.
Leuiti. xxvi.
Ioban. xvii
Deutro. v.
Belege