CXXXV
[ Kap. 108 ]
Latina nauis seu barca socialis.
1'
Innumeros classes / fatuos sine fine furentes
2'
Hactenus in nostra ducere classe iuuat :
3'
Si quis forte locum potuit minus accomodatum
4'
Nancisci : huc veniat cum sociisque vehat.
societas
fatuorum.
Gaudium est miseris
sotios habere pe
narum. Sed non mi⸗
nus ardebunt : qui
cum multis ardent
Qui inter huiusce
modi letantur : & esse
sub sentibus delici⸗
as computant : filii
sunt stultorum & ig
nobilium oppressi
quasi fluctibus se
mitis suis : fratres
sunt draconum & so
cii strutionum. Sic
fuit / est & erit. similis
similem sibi querit.
1
Currite sulcamus festinis æquora remis :
2
Et premit immensum carbasa nostra fretum.
3
En socialis adest classis : properate sodales :
4
Et fatui pariter nunc properate meri :

GW5061_273_Basel_r7r
1
ii. q. i. multi
Eccle. 13. & . 7
Iob. xxx.
i. Esdre. v.
Sapien. iiii
Belege