GW5061/B99
o5v
FOLIO
[ Kap. 99 ]
De fidei catholicę et imperii inclinatione
1'
Vos o christicolę proceres / ex corde precamur
2'
Qui manibus vestris fidei monumenta tenetis :
3'
Consilio magno / rerum perpendite casus.
4'
Et mihi stultigeram : quam monstro : relinquite mitram.
De rei publice
christiane interitu.
Omnes vobis dies
ac noctes contin
gat cum omni lucubra
tione & cogitatione
degere semper / volenti
bus vt aliquid vtile &
placens deo subdi⸗
tis prębeatur : & no⸗
ctibus sub ęqualitate
dierum vti : quo vo⸗
bis subiecti sub omni
quiete consistant /
solicirudine libe⸗
rati : nec cessare in
quirere si quid sit & c
1
Dum meditor lapsus : quales respublica christi
2
Perfert : & fidei damna verenda sacrę :
3
Innumeris cogor lachrymis propere ora rigare
4
Et gemitu sortem plangere sępe grauem :
o6r

CX
5
Luctiferis deceat contundere pectora palmis :
6
Feralique tuba grande fugare nefas :
7
Nemo adeo durus : nemo tam saxeus vsquam :
8
Qui non hos casus lugeat atque fleat.
9
Ecclesię videat cum sic decrescere sedem :
10
Quando quidem in lapsu sacra cathedra iacet :
11
Roma caput mundi nutat / tremit / atque labascit :
12
Debilibus vehitur sors modo nostra rotis :
13
In miseroque gradu christi respublica passim
14
Fluctuat : & subita mobilitate fremit :
15
Dogmata non solum fidei : legesque sacratę
16
Decrescunt : sed enim sanctio quęque ruit :
17
In culpa proceres sunt : & torpentia corda
18
Regum : qui manibus bellica tela gerunt :
19
Hi fidei quamuis clypeum : sceptrum : armaque portant
20
Lumine sed patulo / tristia fata vident :
21
Nemo rapit galeam : nemo iam classica pulsat :
22
Magnanimo nullus pectore signa gerit.
23
Vt modo romanam defendat marte parentem :
24
Nauiculam Petri ventus & vnda quatit.
25
Vna fides christi toto venerabilis ęuo
26
Quę potis est cunctos sanctificare viros :
27
Nunc titubat : lapsumque timet : subitamque ruinam :
28
Et casus metuit pręcipitanda truces.
29
Arma parant contra / peruersę Martia gentes
30
Ecclesiam : tumido quę tremit acta freto.
31
Vix tenet illęsam christi respublica sedem :
32
Cladibus at tandem : mox quoque / lassa ruet.
33
Impugnat Thurcus / Scythicis primum ortus ab oris
34
Ecclesiam Petri / dilaceratque fidem :
o6v

FOLIO
35
Impia iura dedit Mahumętus pseudo propheta
36
Gentibus immodicis legifer ille fuit :
37
Pęstiferas totum sectas diffudit in orbem :
38
Atque Arabis primum dogmata falsa dedit :
39
Inde Asiam inuertit maiorem : Afrique sequuti
40
In sua iurarunt impia verba viri.
41
Soldanum Aegypti / Maurosque / & Thartara regna
42
Et cladem fidei / Thurcum habet ille / sacrę :
43
Qui Geticis niuibus quondam contentus : & aruis
44
Sarmaticis. pontum nunc habet Ionium.
45
Bosphorus at Thracię : septem quoque regna Trionis :
46
Nec fuerant Thurco regna paterna satis :
47
Perdidimus Lybię gentes : Asiamque minorem.
48
Quę quondam coluit dogmata sancta patrum
49
Europę multos populos ammisimus eheu.
50
Hungarus atroces sensit adesse manus.
51
Dalmata mortiferos insultus sępe / cruento
52
Marte tulit : Thurcos dispulit atque truces :
53
Raro sed auxilium christi de milite sensit :
54
Deserimus fidei culmina sponte sacrę.
55
Heu nihil accrescit nobis : sed cuncta labascunt.
56
Decrescit virtus : marcet vbique fides.
57
Tristibus in lachrymis quis non hoc flebile fatum
58
Plangat? cęsariem dilanietque suam?
59
Perdidimus Graios : fidei quos dogmata nostrę
60
Continuere diu : perdidimusque Thraces :
61
Sub iuga Thurcorum Macedon transiuit : Achiuus.
62
Ceruicem pariter ad iuga dira dedit :
63
Perdidimus Spartam : Thebasque / & Thessala tempe
64
Nos Mysias nuper perdidimusque duas.
o7r

CXI
65
Gallata nunc seruit : noua Romaque cęsare digna
66
Imperium amisit / cum Trapezonte / suum.
67
Quid iuuat innumeras chartis memorare ruinas?
68
Christicolis pudor est sic cecidisse fidem.
69
Omnia Thurcus habet : nec enim est contentus in illis
70
Quę male possedit : nos quoque habere cupit.
71
Non satis Istricolas / Styriosque / & Pannona rura
72
Tutari a Thurco gens modo nostra valet.
73
Illyrici trepidant : insultus appula rura
74
Thurcorum metuunt : Itala terra tremit.
75
Vix se defendet fumantibus ætna cauernis :
76
Enceladi ceruix sentiet illud onus.
77
Ister & indomita Suęuorum ab origine natus :
78
Thurcorum metuit nunc tolerare iugum.
79
Sancta Rhodos defende fidem : mahumetica sacra
80
Dirrue : saluificam contueare crucem :
81
Bagiazit princeps : sua gens quem nomine diro
82
Ildrimi vocitant : arma seuera parat :
83
Horriferis bellis nostras contendit in oras :
84
Et properat sanctam vertere vbique fidem.
85
Percitus est furiis : facies pręcincta colubris
86
Eumenidum : cordi bacchicus ardor inest :
87
Sanguine christicolas laceratque : & morte cruenta
88
Afficit / abducit : carcerat / interimit.
89
Ista sitis Thurci satiatur sanguine nullo :
90
Marte fores pulsat christicolumque lares :
91
Roma decus fidei : Petri sanctissima sedes
92
Ni caueas : lacera fronte capistra geres :
93
Euomit en rabiem toruam hęc Acherontia secta :
94
Et furit : vt laniet teque / sacramque fidem.
o7v

FOLIO
95
Heu lupus innocuum passim consumit ouile.
96
Et vorat insontes dissipat atque viros :
97
Diripit infantes. matres castasque parentes
98
Enecat : imberbes cum senibusque rapit.
99
Torpor habet mentes nostras : pręcordia marcent
100
Perpetuusque premit pectora nostra sopor.
101
Nos apud indomiti lex est & copia Martis :
102
Sunt & magnanimi / signiferique duces :
103
Sunt vires animi : sunt & conamina belli :
104
Consilium prudens : ingeniumque ferax :
105
At tamen inmanes patimur procędere Thurcos :
106
Perdimus & nostro crimine sponte fidem.
107
Dormitant reges / proceres : palinurus in vndis
108
Mortiferis recubat / qui caput orbis habet :
109
Dormitat nunc Petre tuę ditissima sedis
110
Turba : patet Thurco dilanianda fides.
111
Nemo vetat sęuire trucem / per regna / per vrbes /
112
Hostem : sponte sua quisque perire cupit.
113
Europę magnam partem perfregit / habetque :
114
Extenuat nostram victor vbique fidem.
115
Thurcorum rabiem iam crimina nostra merentur :
116
Ob scelus atque nefas pœna luenda venit.
117
Diuitias colimus : nummis componimus aras :
118
Exulat & virtus : exulat alma fides :
119
Auri sacra fames : rerum quoque vana libido :
120
In pœnas meritas pectora nostra trahunt.
121
Cœlica pulsa quidem terras astręa reliquit :
122
Et partem imperii nunc sibi quisque rapit.
123
Olim Roma potens : patres / fideique sorores
124
Quattuor elegit : cum quibus esset honor :
o8r

CXII
125
Sacratas solymas : vrbem a nomine dictam
126
Fortis Alexandri : sedem etiam Antiochi :
127
Quarta soror Constantis erat noua Roma : sed omnes
128
Has premit imperio turba nefanda suo :
129
Gentiles iterum sectę : pseudoque prophetę
130
Exurgunt nostram contaminare fidem :
131
Nemo vetat : rigidis sunt pectora nostra tenebris
132
Subruta : christicolę lumina cęca gerunt.
133
Hos merito lapsus ob crimina nostra seueros
134
Nunc patimur : christus denegat auxilium.
135
Maior in immani nunc est reuerentia thurco :
136
Maiori cultu dogmata falsa colit :
137
Quam nos christicolę legemque fidemque beatam :
138
Fœdera rupta cadunt : pax quoque nulla malis
139
Impietas : vsura placet : spoliumque bonorum :
140
In ciuem ciuis : filius inque patrem :
141
Quilibet alterius gliscit contingere terras :
142
Eiicit atque alium / sede locoque suo.
143
Christicolas proceres vexat concordia discors.
144
Priuata vtilitas vertit vbique fidem.
145
Mirandum iccirco non est si perdimus vrbes
146
Innumeras : terras / regna vetusta simul.
147
Nil restat : thurcus martem mox ducet in oras
148
Nostras : nil thurcum classica nostra vetant.
149
Porta patet : via facta palam : Roma inclita Roma
150
Vix tandem euades : sęua procella venit.
151
Condidit initio te rex : te consul adauxit :
152
Mox tetigit summos vertice Roma deos :
153
Cęsareis tandem sceptris subiecta : sed inde
154
Libera facta nimis : mox quoque scęptra feres :
o8v

FOLIO
155
Nemo vetat : minuitque fidem iam noxia culpa
156
Nostrorum scelerum : conscia pęna subest :
157
O proceres latii : tuque o Germania fortis :
158
Vos rigidi Galli : Pannoniusque ferox :
159
Et tu papa sacer : Christi defendite nomen :
160
Bellica victrici stringite tela manu.
161
Inter vos pietas : sit pax / constantia / firma
162
Sacra fides : nexu perpetuatus amor :
163
Vnus & assensus : concordia fida : manusque
164
Iuncta sit : arripiat quilibet arma cito :
165
Possumus e nostris procul hinc expellere Thurcum
166
Finibus : & christi sic stabilire fidem.
167
Spes quoque adest nostris firmissima gentibus vna
168
Quod sceptrum imperii Maximilianus habet :
169
Afflictis poterit solus succurrere rebus :
170
Et solymas propria nunc reparare manu :
171
Viribus Alcidem superat : pręcellit Achillem :
172
Cęsaris / hoc vno est principe : fama minor
173
Nil mihi Pompeius magnus : nil Silla : Camillus
174
Laudandi : mea laus Maxmilianus erit :
175
Cęsareo dignus princeps diademate : sedem
176
Ecclesię firmet : imperiique sacri.
177
Victrices aquilas : victritia signa per orbem
178
Constituet : Thurci dissipet atque minas :
179
Mox solymas : signumque crucis : tumulumque sacratum
180
Restituet : regi cęlica turba fauet.
181
Sed vos Germanos proceres / gentesque potentes
182
Admoneo : precibus inuigilate meis :
183
Quandoquidem latii dominos dormire videmus :
184
Ausonidum torpent membraque lassa ducum :
p1r

CXIII
185
Dormitant Siculi reges : gallusque superbus :
186
Ecclesię dormit negligit atque cohors.
187
Cuncta videmus enim / scimus quoque / possumus atque :
188
Nec volumus : cunctos sponte perire iuuat.
189
Ergo per immanes ducatis classica gentes :
190
Addite Tarpeio corpora victa iugo :
191
En aderit vobis pręsenti numine christus :
192
Cœlesti franget impia castra manu :
193
Maxmilianus adest : quo maior tempore nullo
194
Rex fuit : a digno stemmate sceptra gerens :
195
Inuideat quicunque velit : non iustior illo
196
Principe : non heros clarior vllus eo :
197
Cęsareum profert vultum : in ceruice nitescit
198
Maiestas : mores nobilitatis habet :
199
Fraudibus attentat nihil hic : nihil ille dolosum
200
Concipit : at plano tramite vita meat :
201
Hunc non insani fastus : sed candida virtus
202
Eleuat : hic solus fœdera pacis amat.
203
Hoc duce crescet honos terris : hoc principe sancto
204
Possumus in tuta pace manere diu.
205
Liuida corda cadent : quę nutu sępe superbo
206
Impediunt regem / consiliumque bonum.
207
Exitus hos tandem tristes. tormenta manebunt
208
Et sua : qui cupiunt per scelus arma sequi.
209
Nullus in orbe viget princeps qui cęsare nostro
210
Sit melior. iussis seruiat ergo suis
211
Quilibet : & capitis mandata fidelia sacri
212
Perferat : & domino seruiat vsque suo.
213
Hoc duce Sarmaticas gentes superabimus : atque
214
Euxinum
Euxinum ] Euximum GW5061
pelagus : bistoniosque lares
p. i.
GW5061/B99
o5v
FOLIO
[ Kap. 99 ]
De fidei catholicę/& imperii inclinatione
1'
Vos o chriicolę proceres/ex corde precamur
2'
Qui manibus veris fidei monumenta tenetis:
3'
Conſilio magno/rerum perpendite caſus.
4'
Et mihi ultigerā:quam mōro:relinꝗte mitrā.
De rei pu
blice chri
iane interitu.
Omēs vobis dies
ac noes contin
gat cū oī lucubra
tiōe & cogitatiōe
degere ſꝑ/volēti
bꝰ vt aliꝗd vtile &
placēſ deo ſubdi⸗
tis p̃beat: & no⸗
ibꝰ ſub ęqᷓlitate
dieꝶ vti:quo vo⸗
bis ſubiei ſub oī
quiete cōſiant/
ſolicirudine libe⸗
rati: nec ceare ī
ꝗrere ſi ꝗd ſit&c
1
Dum meditor lapſus:quales reſpublica chrii
2
Perfert:& fidei damna verenda ſacrę:
3
Innumeris cogor lachrymis propere ora rigare
4
Et gemitu ſortem plangere ſępe grauem:
o6r

CX
5
Luiferis deceat contundere peora palmis:
6
Ferali tuba grande fugare nefas:
7
Nemo adeo durus:nemo tam ſaxeus vſꝗᷓ:
8
Qui non hos caſus lugeat at fleat.
9
Eccleſię videat cum ſic decreſcere ſedem:
10
Quando quidem in lapſu ſacra cathedra iacet:
11
Roma caput mūdi nutat/tremit/at labaſcit:
12
Debilibus vehitur ſors modo nora rotis:
13
In miſero gradu chrii reſpublica paim
14
Fluuat: & ſubita mobilitate fremit:
15
Dogmata non ſolum fidei:legeſ ſacratę
16
Decreſcunt:ſed enim ſanio quę ruit:
17
In culpa proceres ſunt:& torpentia corda
18
Regum:qui manibus bellica tela gerunt:
19
Hi fidei ꝗᷓuis clypeum:ſceptrū:arma portant
20
Lumine ſed patulo/triia fata vident:
21
Nemo rapit galeam:nemo iam claica pulſat:
22
Magnanimo nullus peore ſigna gerit.
23
Vt modo romanam defendat marte parentem:
24
Nauiculam Petri ventus & vnda quatit.
25
Vna fides chrii toto venerabilis ęuo
26
Quę potis e cunos ſanificare viros:
27
Nunc titubat:lapſum timet:ſubitam ruinam:
28
Et caſus metuit pręcipitanda truces.
29
Arma parant contra/peruerſę Martia gentes
30
Eccleſiam:tumido quę tremit aa freto.
31
Vix tenet illęſam chrii reſpublica ſedem:
32
Cladibus at tandem:mox quo/laa ruet.
33
Impugnat Thurcus/Scythicis primū ortus ab oris
34
Eccleſiam Petri/dilacerat fidem:
o6v

FOLIO
35
Impia iura dedit Mahumętus pſeudo ꝓpheta
36
Gentibus immodicis legifer ille fuit:
37
Pęiferas totum ſeas diffudit in orbem:
38
At Arabis primum dogmata falſa dedit:
39
Inde Aſiam inuertit maiorem:Afri ſequuti
40
In ſua iurarunt impia verba viri.
41
Soldanū Aegypti/Mauroſ/&Thartara regna
42
Et cladem fidei/Thurcum habet ille/ſacrę:
43
Qui Geticis niuibus quondam cōtentus:&aruis
44
Sarmaticis.pontum nunc habet Ionium.
45
Boſphorꝰ at Thracię:ſeptē quo regna Trionis:
46
Nec fuerant Thurco regna paterna ſatis:
47
Perdidimus Lybię gentes:Aſiam minorem.
48
Quę quondam coluit dogmata ſana patrum
49
Europę multos populos āmiſimus eheu.
50
Hungarus atroces ſenſit adee manus.
51
Dalmata mortiferos inſultus ſępe/cruento
52
Marte tulit:Thurcos diſpulit at truces:
53
Raro ſed auxilium chrii de milite ſenſit:
54
Deſerimus fidei culmina ſponte ſacrę.
55
Heu nihil accreſcit nobis:ſed cuna labaſcunt.
56
Decreſcit virtus:marcet vbi fides.
57
Triibus in lachrymis ꝗs non hoc flebile fatum
58
Plangat?cęſariem dilaniet ſuam?
59
Perdidimus Graios:fidei quos dogmata norę
60
Continuere diu:perdidimuſ Thraces:
61
Sub iuga Thurcorum Macedon trāſiuit:Achiuus.
62
Ceruicem pariter ad iuga dira dedit:
63
Perdidimus Spartā:Thebaſ/& Theala tempe
64
Nos Myſias nuper perdidimuſ duas.
o7r

CXI
65
Gallata nunc ſeruit:noua Roma cęſare digna
66
Imperiū amiſit/cum Trapezonte/ſuum.
67
Quid iuuat innumeras chartis memorare ruinas?
68
Chriicolis pudor e ſic cecidie fidem.
69
Oīa Thurcus habet:nec enim e cōtentus in illis
70
Quę male poedit:nos quo habere cupit.
71
Non ſatis Iricolas/Styrioſ/& Pannona rura
72
Tutari a Thurco gens modo nora valet.
73
Illyrici trepidant:inſultus appula rura
74
Thurcorū metuunt:Itala terra tremit.
75
Vix ſe defendet fumantibus ætna cauernis:
76
Enceladi ceruix ſentiet illud onus.
77
Ier & indomita Suęuoꝶ ab origine natus:
78
Thurcorū metuit nunc tolerare iugū.
79
Sana Rhodos defende fidē:mahumetica ſacra
80
Dirrue:ſaluificam contueare crucem:
81
Bagiazit princeps:ſua gens quem nomine diro
82
Ildrimi vocitant:arma ſeuera parat:
83
Horriferis bellis noras contendit in oras:
84
Et properat ſanam vertere vbi fidem.
85
Percitus e furiis:facies pręcina colubris
86
Eumenidum:cordi bacchicus ardor ine:
87
Sanguine chriicolas lacerat:& morte cruenta
88
Afficit/abducit:carcerat/interimit.
89
Ia ſitis Thurci ſatiatur ſanguine nullo:
90
Marte fores pulſat chriicolum lares:
91
Roma decus fidei:Petri ſaniima ſedes
92
Ni caueas:lacera fronte capira geres:
93
Euomit en rabiem toruam hęc Acherontia ſea:
94
Et furit:vt laniet te/ſacram fidem.
o7v

FOLIO
95
Heu lupus innocuum paim conſumit ouile.
96
Et vorat inſontes diipat at viros:
97
Diripit infantes.matres caaſ parentes
98
Enecat:imberbes cū ſenibuſ rapit.
99
Torpor habet mentes noras:pręcordia marcēt
100
Perpetuuſ premit peora nora ſopor.
101
Nos apud indomiti lex e & copia Martis:
102
Sunt & magnanimi/ſigniferi duces:
103
Sunt vires animi:ſunt & conamina belli:
104
Conſilium prudens: ingenium ferax:
105
At tamen inmanes patimur procędere Thurcos:
106
Perdimus & noro crimine ſponte fidem.
107
Dormitant reges/proceres:palinurus in vndis
108
Mortiferis recubat/qui caput orbis habet:
109
Dormitat nunc Petre tuę ditiima ſedis
110
Turba:patet Thurco dilanianda fides.
111
Nemo vetat ſęuire trucem/ꝑ regna/per vrbes/
112
Hoem:ſponte ſua quiſ perire cupit.
113
Europę magnam partem perfregit/habet:
114
Extenuat noram vior vbi fidem.
115
Thurcorum rabiem iam crimina nora merent:
116
Ob ſcelus at nefas pœna luenda venit.
117
Diuitias colimus:nūmis cōponimus aras:
118
Exulat&virtus:exulat alma fides:
119
Auri ſacra fames:rerum quo vana libido:
120
In pœnas meritas peora nora trahunt.
121
Cœlica pulſa quidem terras aręa reliquit:
122
Et partem imperii nunc ſibi quiſ rapit.
123
Olim Roma potens:patres/fidei ſorores
124
Quattuor elegit:cum quibus eet honor:
o8r

CXII
125
Sacratas ſolymas:vrbem a nomine diam
126
Fortis Alexandri:ſedem etiam Antiochi:
127
Quarta ſoror Cōantis erat noua Roma:ſed oēs
128
Has premit imperio turba nefanda ſuo:
129
Gentiles iterum ſeę:pſeudo prophetę
130
Exurgunt noram contaminare fidem:
131
Nemo vetat:rigidis ſunt peora nora tenebris
132
Subruta:chriicole lumina cęca gerunt.
133
Hos merito lapſus ob crimina nora ſeueros
134
Nunc patimur:chrius denegat auxilium.
135
Maior in immani nunc e reuerentia thurco:
136
Maiori cultu dogmata falſa colit:
137
Quam nos chriicolę legem fidem beatam:
138
Fœdera rupta cadunt:pax quo nulla malis.
139
Impietas:vſura placet:ſpolium bonorū:
140
In ciuem ciuis:filius in patrem:
141
Quilibet alterius gliſcit contingere terras:
142
Eiicit at alium/ſede loco ſuo.
143
Chriicolas proceres vexat concordia diſcors.
144
Priuata vtilitas vertit vbi fidem.
145
Mirandū iccirco non e ſi perdimus vrbes
146
Innumeras:terras/regna vetua ſimul.
147
Nil reat:thurcus martem mox ducet in oras
148
Noras:nil thurcum claica nora vetant.
149
Porta patet:via faa palam:Roma inclita Roma
150
Vix tandem euades:ſęua procella venit.
151
Condidit initio te rex:te conſul adauxit:
152
Mox tetigit ſūmos vertice Roma deos:
153
Cęſareis tandem ſceptris ſubiea:ſed inde
154
Libera faa nimis:mox quo ſcęptra feres:
o8v

FOLIO
155
Nemo vetat:minuit fidem iam noxia culpa
156
Nororum ſcelerum:conſcia pęna ſube:
157
O proceres latii:tu o Germania fortis:
158
Vos rigidi Galli:Pannoniuſ ferox:
159
Et tu papa ſacer:Chrii defendite nomen:
160
Bellica virici ringite tela manu.
161
Inter vos pietas:ſit pax/conantia/firma
162
Sacra fides:nexu perpetuatus amor:
163
Vnus & aenſus:concordia fida:manuſ
164
Iuna ſit:arripiat quilibet arma cito:
165
Poumus e noris procul hinc expellere Thurcū
166
Finibus:&chrii ſic abilire fidem.
167
Spes quo ade noris firmiima gentibus vna
168
Ꝙ ſceptrū imperii Maxmilianus habet:
169
Affliis poterit ſolus ſuccurrere rebus:
170
Et ſolymas propria nunc reparare manu:
171
Viribus Alcidem ſuperat:pręcellit Achillem:
172
Cęſaris/hoc vno e principe:fama minor
173
Nil mihi Pompeius magnus:nil Silla:Camillus
174
Laudandi:mea laus Maxmilianus erit:
175
Cęſareo dignus princeps diademate:ſedem
176
Eccleſię firmet:imperii ſacri.
177
Virices aquilas:viritia ſigna per orbem
178
Conituet:Thurci diipet at minas:
179
Mox ſolymas:ſignum crucis:tumulū ſacratū
180
Reituet:regi cęlica turba fauet.
181
Sed vos Germanos proceres/genteſ potentes
182
Admoneo:precibus inuigilate meis:
183
Quandoquidem latii dominos dormire videmus:
184
Auſonidum torpent membra laa ducum:
p1r

CXIII
185
Dormitant Siculi reges:galluſ ſuperbus:
186
Eccleſię dormit negligit at cohors.
187
Cuna videmus enī/ſcimus quo/poumꝰ at:
188
Nec volumus:cunos ſponte perire iuuat.
189
Ergo per immanes ducatis claica gentes:
190
Addite Tarpeio corpora via iugo:
191
En aderit vobis pręſenti numine chrius:
192
Cœlei franget impia cara manu:
193
Maxmilianus ade:quo maior tempore nullo
194
Rex fuit:a digno emmate ſceptra gerens:
195
Inuideat quicun velit:non iuior illo
196
Principe:non heros clarior vllus eo:
197
Cęſareum profert vultum:in ceruice niteſcit
198
Maieas:mores nobilitatis habet:
199
Fraudibus attentat nihil hic:nihil ille doloſum
200
Concipit:at plano tramite vita meat:
201
Hunc non inſani faus:ſed candida virtus
202
Eleuat:hic ſolus fœdera pacis amat.
203
Hoc duce creſcet honos terris:hoc principe ſāo
204
Poumus in tuta pace manere diu.
205
Liuida corda cadent:quę nutu ſępe ſuperbo
206
Impediunt regem/conſilium bonum.
207
Exitus hos tandem tries.tormenta manebunt
208
Et ſua:qui cupiunt per ſcelus arma ſequi.
209
Nullus in orbe viget princeps qui cęſare noro
210
Sit melior.iuis ſeruiat ergo ſuis
211
Quilibet:&capitis mādata fidelia ſacri
212
Perferat:&domino ſeruiat vſ ſuo.
213
Hoc duce Sarmaticas gentes ſuperabimus:at
214
Euximum pelagus:bionioſ lares
p.i.

1
in aut. vt iud.
sine quo suff.
in prin. col. ii
inaūt. vt diui
iuss. in prin.
col. viii.
Belege


17
Causa destru
ctionis fidei

23
Math. viii
Belege











57
Hiere. ix.
Treno. ii.
Belege













89
Esaie. lvi.
Belege

90
Ecclesi. xii
Belege


95
xliii. dis. sit re
ctor & . c. ephe
siis.
Belege

107
c. quamuis de reg.
iu. in auri.
Belege

109
Psᷓ. lxxv.
Belege

110
Naū. iii.
Belege

111
Esaię. li.
Belege

121
Oui. & in pro
he. grego.
Ecclesi. xiiii
Io. xix. c. inter
quattuor de ma.
& ob. c. nimis
de priuile.
Belege


131
Causę desola
tionis fidei.

133
Leui. xxvi
Belege

134
Prouer. 28
Belege

143
prouer. xvii.
Hieri. xv
Belege


155
Hiere. xxxi
Ad hebre. 8.
Belege

157
Exhortatio

159
Concordia par/
ue res crescunt
discordia ma
ximę dilabuntur
Belege



191
Apo. xvii.
Belege