GW5061/P17
a7r
VII
Prologus Iacobi Locher
Philomusi : in Narragoniam Incipit.
1
CVm mecum diu multumque cogitassem : lectores
2
fauentissimi : de rerum humanarum cursu confusissimo
3
: comperi mehercule : ex meditatione mea vigilanti /
4
quam plurimos errorum gradus : quibus humanum genus
5
in pręcipitium labitur. Ad sanandas igitur mortalium
6
ęgritudines / perturbationesque intolerabiles : plerique
7
sapientes ac litterati homines : fructuosissima dogmata
8
scripsere : quę vulnera mentis laceratę / Aesculapio
9
melius sanarent. Quippe apud Gręcos primitus instituta
10
fuere gymnasia in quibus salubris profitebatur medicina
11
: quę perturbatis animis fomenta ac nutrimenta
12
iucundissima conferebat. Unde & Socrates ille maximus
13
sophię cultor primus de moribus disputare cępit. Cum
14
enim in rebus naturalibus : certum bonorum ac summę
15
fœlicitatis finem ponere nequiret : mentis suę
16
contemplationes sublimes : ad moralium virtutum studia
17
contulit : & tantum in philosophia emicuit : vt ipse e
18
cęlo philosophiam euocasse diceretur. Is enim cum
19
mortales ipsos procliues ac pronos ad vicia
20
conspiceret : hoc remedio confusis moribus occurrere
21
cogitans / in publica Atheniensium palęstra : ea
22
docuit pręcepta : quę summi boni fontes limpidos
23
recludunt. Post fatum vero Socratis : successit
24
diuinus ille Plato : qui bonam ætatis suę partem in
25
morali Sophia consumsit. nec ab re : quonam
26
enim studio melius aut sanctius humano succurrere
27
potuisset generi? Scripsit saluberrimas leges : ędificauit
a7v

28
rem publicam speciosissimam : constituit humanam
29
societatem iucundissimam : imposuit frenum libidini :
30
ignauiam mortalium ad virtutem excitauit. Tempestate
31
quoque philosophorum : ętas poetarum fulgidissima
32
interuenit : quę ob dicendi fingendique iucunditatem :
33
non mediocrem locum inter eruditos obtinebat. Quorum
34
quidam heroicum carmen (quo res diuinę humanęque
35
decantari solent) cultissima scriptione celebrarunt.
36
Quidam de agricultura : alii de planetis / & cursu
37
syderum motuque polorum. nonnulli de amoris imperio :
38
vt elegiaci : Plerique de Regum ac principum miserabili
39
casu / vt Tragici : poemata elegantissima composuere.
40
Reliqui Commędiam (quam Gręci archęam vocarunt) cum
41
magna dicendi libertate coluerunt. E quorum numero
42
Aristophanes : Eupolis atque Cratinus / laudatissimi
43
vates claruerunt. Cum enim viderent iuuentutem
44
Atheniensium : ceteręque
ceteręque ] cetęreque GW5061
Gręcię : omnibus libidinum
45
generibus irretiri : occasionem notandi acceperunt. &
46
plano quidem eloquio : quorumcunque sceleratorum
47
hominum vicia ac peccata libere mordebant. Ex hac
48
veteri Commędia nostri latini non ineligans scriptitandi
49
genus formarunt : & primus Lucylius quidem satyram
50
latinis dedit : in qua nominatim scelera Rhomanorum
51
principum : ciuiumque priuatorum canebat : salibus
52
multis : iucundaque dicacitate totam perfricabat vrbem.
53
Non certe istac ratione ductus : vt fandi lasciuiam / &
54
effrenatam quandam procacitatem exerceret : sed vt virtutum
55
studia : doctrinasque salubres excitaret : & vicia e medio fugaret.
56
Igitur Satyra tota latinorum est (vt inquit Fabius / libro decimo
57
Institutionum oratoriarum) pro Satyra quam nos habemus
a8r

VIII
58
Graii archęam priscam Commędiam tractarunt. Post
59
Lucilium eloquio rudem : vrbanitate tamen ciuicaque
60
mordacitate non pęnitendum auctorem : Horatius
61
Venusinus successit. qui sermone tersior atque emunctior :
62
non paruam gloriam Satyra meruit. Persius vnicum librum
63
reliquit : in quo nomen suum immortalitati commendauit.
64
Postremus omnium princeps Iuuenalis. qui quod in singulis
65
Satyricis vatibus enituit : id totum suo iucundissimo
66
dulcissimoque pœmate complexus est. O mores : o
67
tempora : vt quid nostrates sapere non incipiunt? cur
68
vates non colunt? cur poetarum interpretes rapsodosque
69
non venerantur? An ignorant? quod aut prodesse volunt :
70
aut delectare poetę : aut simul & iucunda & idonea
71
dicere vitę. Edocent enim quę mala : quę bona sint
72
: quid vitia : quo virtus : quo ferat error. Nam impios
73
/ superbos / auaros / luxuriosos / lasciuos delicatos
74
/ iracundos / gulosos / edaces / inuidos / veneficos
75
/ fidefragos / temerarios / audaces / temulentos /
76
indoctos & fatuos : poetę lacerant. Econtra virtutis
77
candidissimos imitatores : laudibus magnis extollunt :
78
& cuique suorum meritorum pręmia ascribunt : Cum vero
79
nostra tempestate tam pęne innumeri sint fatui & stulti
80
homines / qui neglecto virtutis amore : ad tenebras ac
81
huius mundi illecebras tendant : operę precium fuit vt
82
denuo vates aliquis eruditus & vafer resurgeret /
83
qui manifestaria stultorum delicta : vitamque spurcissimam
84
taxaret. Hanc scribendi libertatem : pręceptor
85
noster iucundissimus / Sebastianus Brant / Iurium doctor
86
: poetaque haud ignobilis : ad communem mortalium salutem
87
/ lingua vernacula celebrauit. Imitatus Dantem
a8v

89
vates. qui hetrusca sua lingua / mirifica contexuere
90
poemata. Cum vero Narrogonia seu Nauis fatuorum
91
(quam non inepte Satyram appellare possumus) omnibus
92
gentibus pernecessaria sit : operę pretium esse duxi : vt eam
93
in carmen verterem latinum : quo exteris quoque nationibus
94
(quibus nullum est linguę nostrę commertium) prodesset. Sunt
95
enim Galli : sunt Ausonii : sunt Iberi : sunt Pannonii :
96
sunt denique Gręci : qui id genus dictaminis non caperata
97
fronte lectitent. At vos lectores date veniam Iacobo
98
Philomuso : si quid ob ingenioli sui mediocritatem
99
peccauerit. Est quippe pręsens liber : cum ad salubrem
100
sapientię commoditatisque doctrinam : tum ad
101
dementię : stultitięque vanitatem expurgandam editus.
102
Intueatur ergo hunc perlegatque : quisquis veluti in
103
speculo / conditionem vitamque suam nouisse perspexisseque
104
laborat : quo fœlitius transigere valeat ęuum.
GW5061/P17
a7r
VII
Prologus Iacobi Locher
Philomuſi:in Narragoniam Incipit.
1
CVm mecū diu multū cogitaem:leo⸗
2
res fauentiimi:de reꝶ humanaꝶ curſu
3
cōfuſiimo:comperi mehercule:ex me⸗
4
ditatione mea vigilanti/ꝗᷓ plurimos erroꝶ gradus:
5
quibus humanū genus in cipitiū labitur. Ad ſa⸗
6
nandas igitur mortaliū ęgritudines/ ꝑturbatōeſ
7
intolerabiles : plęri ſapientes ac litterati homi⸗
8
nes:fruuoſiima dogmata ſcripſere:quę vulne⸗
9
ra mētis laceratę/Aeſculapio melius ſanarēt.Quip
10
pe apud Gręcos primitus īituta fuere gymnaſia
11
in quibus ſalubris profitebat. medicina : quę pertur
12
batis animis fomenta ac nutrimēta iucūdiima cō
13
ferebat. V & Socrates ille maximꝰ ſophię cultor
14
primꝰ de moribus diſputare cępit. Cū enī in rebus
15
naturalibus:certū bonoꝶ ac ſummę fœlicitatis fi⸗
16
nem ponere nequiret:mentis ſuę contemplatioēs
17
ſublimes:ad moraliū virtutū udia contulit : & tā
18
tum in philoſophia emicuit:vt ipſe e cęlo philoſo⸗
19
phiam euocae diceret. Is enī cū mortales ipſos
20
ꝓcliues ac ꝓnos ad vicia conſpiceret:hoc remedio
21
cōfuſis moribus occurrere cogitās/in publica Athe
22
nienſium palęra:ea docuit pręcepta:quę ſummi
23
boni fōtes līpidos recludūt. Po fatū vero Socra⸗
24
tis:ſucceit diuinus ille Plato:ꝗ bonā ætatis ſuę ꝑ
25
tē in morali Sophia cōſūſit. nec ab re : quo nā enī
26
udio melius aut ſanius humāo ſuccurrere potu
27
iet generi? Scripſit ſaluberrimas leges: ędificauit
a7v

28
rem publicā ſpecioſiimā : cōituit humanā ſocie⸗
29
tatem iucundiimā:impoſuit frenū libidini: igna
30
uiā mortaliū ad virtutē excitauit.Tēpeate quo
31
philoſophoꝶ :ętas pœtaꝶ fulgidiima interuēit:
32
quę ob dicendi fingēdi iucūditatē:nō mediocrē
33
locū inter eruditos obtinebat. Quoꝶ quidā hero⸗
34
icū carmē( quo res diuinę humanę decantari ſo⸗
35
lent) cultiima ſcriptione celebrarūt. Quidam de
36
agricultura:alii de planetis/& curſu ſydeꝶ motu⸗
37
 poloꝶ. nōnulli de amoris imperio : vt elegiaci:
38
Pleri de Regum ac principum miſerabili caſu/vt
39
Tragici:poemata elegātiima cōpoſuere.Reliqui
40
Cōmędiā ( quā Greci archęam vocarūt )cū magna
41
dicendi libertate coluerunt. E quoꝶ numero Ari⸗
42
ophanes:Eupolis at Cratinus/laudatiimi va
43
tes claruerūt. Cū enī viderēt iuuētutem Atheniē⸗
44
ſium:cetęre Gręcię:omnibus libidinū generibus
45
irretiri: occaſionē notādi acceperūt.& plano ꝗdē
46
eloquio : quorūcun ſceleratoꝶ hominū vicia ac
47
peccata libere mordebāt.Ex hac veteri Cōmędia
48
nori latini nō ineligans ſcriptitādi genus forma⸗
49
rūt:& primus Lucylius ꝗdē ſatyrā latinis dedit:in
50
qua noīatim ſcelera Rhomanoꝶ principū:ciuiū
51
priuatoꝶ canebat: ſalibus multis:iucūda dicaci⸗
52
tate totā ꝑfricabat vrbē.Nō certe iac ratione du
53
us:vt fandi laſciuiā/& effrenatā quandā ꝓcacita
54
tem exerceret:ſed vt virtutū udia:dorinaſ ſa
55
lubres excitaret:& vicia e medio fugaret.Igitur Sa
56
tyra tota latinoꝶ e (vt inquit Fabius/libro decīo
57
Initutionū oratoriaꝶ) ꝓ Satyra quā nos habe⸗
a8r

VIII
58
mus Graii archęā priſcā Cōmędiā traarūt.Po
59
Luciliū eloꝗo rudē:vrbanitate tamē ciuica mor
60
dacitate nō pęnitendū auorē:Horatius Venuſi⸗
61
nus ſucceit.ꝗ ſermone terſior at emūior:non
62
paruā gloriā Satyra meruit.Perſius vnicū librū re
63
liquit:in quo nomē ſuū īmortalitati cōmendauit.
64
Poremus oīm princeps Iuuenalis. qui quod in
65
ſingulis Satyricis vatibus enituit:id totū ſuo iucū
66
diimo dulciimo pœmate complexus e. O
67
mores:o tēpora:vt ꝗd norates ſapere nō incipi⸗
68
unt? cur vates nō colūt?cur pœtaꝶ intertes rap⸗
69
ſodoſ nō venerāt? An ignorāt?ꝙ aut ꝓdee vo⸗
70
lunt:aut deleare poetę:aut ſimul & iucunda &
71
idonea dicere vitę. Edocent enim quę mala: quę
72
bona ſint:quid vicia: quo virtus:quo ferat error.
73
Nam impios/ſuꝑbos/auaros/luxurioſos/laſciuos
74
delicatos/iracundos/guloſos/edaces/inuidos/ve⸗
75
neficos/fidefragos/temerarios/audaces/temulen⸗
76
tos/indoos & fatuos:poetę lacerant.Ecōtra vir⸗
77
tutis cādidiimos imitatores:laudibus magnis ex
78
tollunt:& cui ſuoꝶ meritorū pręmia aſcribunt :
79
Cū vero nr̄a tempeate tā pene īnumeri ſint fatui
80
& ulti hoīes/qui negleo virtutis amore:ad te⸗
81
nebras ac huius mūdi illecebras tendant: oꝑęciū
82
fuit vt denuo vates aliꝗs eruditus & vafer reſurge⸗
83
ret/qui manifearia ultoꝶ delia:vitam ſpur
84
ciimā taxaret.Hanc ſcribēdi libertatē:pręceptor
85
noer iucūdiimus/Sebaianus Brant/Iuriū do⸗
86
or:poeta haud ignobił:ad cōmunē mortaliū
87
ſalutē/lingua vernacula celebrauit.Imitatus Dan
a8v

88
tē Florētinū at Franciſcū Petrarcham heroicos
89
vates.qui hetruſca ſua lingua/mirifica contexuere
90
poemata.Cū vero Narrogonia ſeu Nauis fatuoꝶ
91
( quā nō inepte Satyrā appellare poumꝰ) oībus
92
gētibus ꝑnecearia ſit:oꝑętium ee duxi : vt eā
93
in carmē verterē latinū:quo exteris quo natōibꝰ
94
(ꝗbus nullū e linguę norę cōmertiū) ꝓdeet. Sūt
95
enī Galli:ſunt Auſonii:ſunt Iberi:ſunt Pānonii:
96
ſunt deni Gręci: qui id genus diaīs nō capera⸗
97
ta fronte leitent.At vos leores date veniā Ia⸗
98
cobo Philomuſo : ſi quid ob ingenioli ſui medio⸗
99
critatē peccauerit.E quippe ps liber :cum ad ſa⸗
100
lubrem ſapientię cōmoditatiſ dorinam:tū ad
101
demētię : ultitię vanitatem expurgādā ęditus.
102
Intueatur ergo hunc perlegat: quiſquis veluti in
103
ſpeculo/ conditonē vitā ſuā nouie ꝑſpexie
104
laborat:quo fœlitius tranſigere valeat ęuū.



30
Poetarum
origo.

33
Heroici poetę

37
Elegiaci.

39
Tragici.

40
Commici.


55
Satyrici.




71
quid agunt ho⸗
mines votum
timor. ira. vo⸗
luptas. Gau⸗
dia. discursus
nostri est far⸗
rago libelli.
Belege


87
Dantes floren.