GW5061/B101
p2v
FOLIO
[ Kap. 101 ]
De delatoribus et obloquutoribus
1'
Hic animum leuitatis habet / qui credere verbis
2'
Omnibus vsque solet : patulasque accomodat aures.
3'
Nam nebulo mendax : balatro quoque / perfida fundunt
4'
Verba : parant hominum lites plerumque molestas :
Facile credere
Nimia facilitas
credendi vitupera
tur. Non solum ille
reus est qui falsum de
alio profert. sed etiam
is qui aurem cito cri⸗
minibus prebet.
Nullum ante veram
iustamque probationem
iudicare aut damna
re debemus Mala
itaque audita nul ⸗
lum moueant : aut
passim dicta absque
certa probatione quisquam
vnquam credat : sed ante
audita diligenter in
quirat.
1
Vix ego pręsentes fatuos ad transtra vocassem
2
Si vicina ratis non petiisset eos :
3
Hoc genus indignum primam nunc occupat arcem
4
In mundo : quoniam credula verba canunt
p3r

CXV
5
Sed tamen est fatuus : facili qui concipit aure
6
Quicquid multiloqui prodit ab ore viri.
7
Stultitię signum crasso de pectore profert :
8
Auriculę cuius ad mala verba patent.
9
Stultus enim patulas verbis accomodat aures :
10
At sapiens stulti subdola verba fugit.
11
Magnanimus non est alium qui verbere duro
12
Percutit a tergo : nec monitum ante : ferit :
13
Hic etenim incautus / nescit sibi ferre salubrę
14
Pręsidium : in dorso nam quia vulnus habet
15
Dulce magisterium est verbis nunc prodere falsis
16
Et iustum insidiis deprimere ore virum.
17
Hoc vitium quicunque cupit tractare : prophanus
18
Proditor : iniustus & malesanus erit.
19
Delatoris enim fugiat mendatia / quisquis
20
Viuere perpetua cum probitate volet.
21
Lingua nocens tacitis pręcordia casta venenis
22
Inficit : & tremuli conterit ossa viri.
23
Hoc vitio absentis / parti turbantur honores :
24
Hoc vitio siquidem crimina multa fluunt.
25
Heu super alterius causam sententia fertur
26
Sępius iniuste : lex quoque falsa nocet.
27
Accusatus enim falso : non ante citatus
28
Tutari causam quomodo rite potest?
29
Hoc Mardochęum vitio / olim perfidus Aman
30
Detulit : at tandem pręmia digna tulit.
31
Credulitas natum Saulis pulsauerat olim :
32
Nam delatoris crediderat vitio.
33
Magnus Alexander faciles non prebuit aures
34
Verbis : credulitas nam celerata nocet.
p. iii
GW5061/B101
p2v
FOLIO
[ Kap. 101 ]
De delatoribus & obloquutoribus
1'
Hic animū leuitatis habet/qui credere verbis
2'
Omnibus vſ ſolet:patulaſ accomodat aures.
3'
Nā nebulo mendax:balatro quo/ꝑfida fundūt
4'
Verba:parant hominū lites plerū moleas:
Facile
credere
Nimia facilitas
credēdi vitupera
tur.Nō ſolū ille
reus e ꝗ falſūde
alio ꝓfert.ſʒ etiā
is ꝗ aurē cito cri⸗
minibus prebet.
Nullū a veram
iuā ꝓbationē
iudicar̄ aut dāna
re debemꝰ Mala
ita audita nul ⸗
lū moueant: aut
paī dia abſ
certa ꝓbatōe ꝗſꝗᷓ
vnꝗᷓ credat:ſʒ a
audita diligēter ī
quirat.
1
Vix ego pręſentes fatuos ad tranra vocaem
2
Si vicina ratis non petiiet eos:
3
Hoc genus indignum primā nūc occupat arcem
4
In mundo:quoniam credula verba canunt
p3r

CXV
5
Sed tamen e fatuus:facili qui concipit aure
6
Quicquid multiloqui prodit ab ore viri.
7
Stultitię ſignum crao de peore profert:
8
Auriculę cuius ad mala verba patent.
9
Stultus enī patulas verbis accomodat aures:
10
At ſapiens ulti ſubdola verba fugit.
11
Magnanimus non e alium qui verbere duro
12
Percutit a tergo:nec monitum ante:ferit:
13
Hic etenim incautus/neſcit ſibi ferre ſalubrę
14
Pręſidium:in dorſo nam quia vulnus habet
15
Dulce magierium e verbis nunc prodere falſis
16
Et iuum inſidiis deprimere ore virum.
17
Hoc vitium quicun cupit traare:prophanus
18
Proditor:iniuus & maleſanus erit.
19
Delatoris enim fugiat mendatia/quiſquis
20
Viuere perpetua cum probitate volet.
21
Lingua nocens tacitis pręcordia caa venenis
22
Inficit: & tremuli conterit oa viri.
23
Hoc vitio abſentis/parti turbantur honores:
24
Hoc vitio ſiquidem crimina multa fluunt.
25
Heu ſuper alterius cauſam ſententia fertur
26
Sępius iniue:lex quo falſa nocet.
27
Accuſatus enim falſo:non ante citatus
28
Tutari cauſam quomodo rite pote?
29
Hoc Mardochęum vitio/olim perfidus Aman
30
Detulit:at tandem pręmia digna tulit.
31
Credulitas natum Saulis pulſauerat olim:
32
Nam delatoris crediderat vitio.
33
Magnus Alexander faciles non prebuit aures
34
Verbis:credulitas nam celerata nocet.
p.iii

1
xi. q. iii. non
solum. xxx. q. v
nullum. glo. pe
xvi. q. ii. c. i.
lxxxvi. dis. si
quid
Belege

5
Ecclesi. xix
Belege

9
Hester. xvi
Belege

10
Prouer. xiiii.
Belege

11
Iosue. vi.
Belege

13
Prouer. xxiii
Belege

19
Eccle. 28. in. fi.
ii. Thessa. ii.
Belege

21
prouer. xviii
Belege

24
Ecclesi. xiii.
Belege

25
Sapien. ii.
Ecclesi. xviii
Prouer. xxix
Belege

29
Hester. iii.
Belege

31
miphiboseth.
Reg. xvi.
Belege

34
i. Mach. x.
Esaię. xxviii.
Belege