GW5061/P18
a8v
Hecatostichon in proludium
2*
auctoris / & Libelli Narragonici.
1
Per cunctas resonant faustissima dogmata gentes :
2
Orbeque nunc toto scripta sacrata vigent.
3
Biblia : quę veterum congessit mystica patrum
4
Jura : fouet sacris pectora nostra cibis.
5
Sunt plures sophię libri : quibus optima morum
6
Versatur series : commoditasque patet.
7
Admiror tamen hoc : cuncti quod lumine viso
8
Doctrinę : in tenebris pectora cęca gerunt.
9
Ex toto salubris mundo doctrina fugatur :
10
Nocte igitur cęca fluctuat omnis homo.
b1r

IX
11
Pallas ad æthereas rursus contemta cateruas
12
Transiit : & superis seruit amica choris.
13
Dexteritas simplex : veri prudentia : cessit :
14
Atque fides : pietas : & probitatis / amor :
15
Spernitur ad mores quicquid perducit honestos :
16
Spernuntur legis proh monumenta sacrę.
17
Idque quod est peius : tales quia nescius error
18
Voluit : & immoto continet vsque gradu :
19
Per fora / per plateas / vicos / madidasque tabernas :
20
Passim stultorum magna caterua salit.
21
Caupones : scurrasque leues : & pharmacopolas :
22
In precio magno turbidus orbis habet.
23
Dotibus explosis animi : sectamur inertes
24
Corporis illecebras : desidiamque malam.
25
Est igitur numerus stultorum maximus : orbem
26
Qui taminat totum : stulticiaque fouet.
27
Quidam etiam meros toto se tempore stultos
28
Cum videant : sanos se tamen esse putant.
29
Nil sapiunt homines pręcordia crassa gerentes :
30
Prudentes nimium se tamen esse putant.
31
Attamen vt stultos possim cumulare prophanos :
32
Et quemque ad meritum iure notare queam :
33
Innumeras classes fingam / longasque triremes :
34
Et naues celeres : veliuolasque rates :
35
Si non sufficiunt : cristata petorita : rhędas.
36
Esseda gallorum : iam sine fine struam.
37
Nec potis vna ratis stultorum pondera ferre :
38
Quos gerit innumeris versibus iste liber.
39
De numero ingenti stultorum qui modo viuunt :
40
Accelerant pedibus ad mea vela citis.
b i.
b1v

FOLIO
41
Non aliter quam si volitet per gramina florum
42
Turba apium : dulces perstrepat atque fauos.
43
Quidam : ne cursu tardo mea carbasa linquat :
44
Nando sequi stultam cogitat vsque ratem.
45
Quilibet ad primum properat conscendere transtrum :
46
Et regimen nauli solus habere cupit.
47
Curritur ad nauem. postremus quisque veretur
48
Esse. procul toto flumine vela micant.
49
Narragonum hęc classis / titulo sic iure feretur :
50
In qua stultorum quilibet esse cupit.
51
In speculo veluti faciem quis rite tuetur :
52
Effigiem vultus conspicit atque sui :
53
Sic modo de nostro capiat manifesta libello
54
Signa : quibus vitam conspiciatque suam.
55
Nemo caret vitiis. nemo est sine crimine vitę :
56
Ergo stultorum candida vela trahit.
57
Nec poterit quisquam causa sapienter in omni
58
Se gerere : & nulla contaminare lue.
59
Qui bene mortales secum considerat actus :
60
Et trutinat mentis omnia facta suę :
61
Inueniet causam : poterit cur stultus haberi :
62
Vt modo sectetur remigis vsque viam.
63
Quisquis enim stultum depicto stigmate dignum
64
Se putat : & viuit simplicitate rudi :
65
Is poterit sapiens : tandem prudensque renasci :
66
Et fieri diuę Palladis inde comes.
67
Sed qui nunc prudens : casus vult esse per omnes
68
Nil sapiens / semper noliger esse solet.
69
Hos siquidem atque alios poterit studiosa caterua
70
Perlegere : in propriis colligo quosque locis.
b2r

X
71
Nobilis & clerus : venit huc cum paupere / diues :
72
Ciuibus vrbanis carbasa plena sonant.
73
Rusticus : imberbis iuuenis : curuęque senectę
74
Turba venit : pueri : stultiloquusque parens :
75
Indocti doctique simul / longo ordine cincti :
76
Ad pictas properant / accelerantque rates :
77
Fœmineumque genus : turpis quod sępe voluptas
78
Incitat : & torquet non moderatus am or :
79
Stulticolas inter nostros diuertere gliscit :
80
In speculo scelera & perspicere vsque sua.
81
Attamen vt quisquis nostri dictaminis orsus
82
Rite sciat : frontem prębeat oro piam.
83
Pangimus ad certam multorum hęc scripta salutem.
84
Stigmate quę mordent duriter omne genus.
85
Sed si forte malus volet hos confundere risus :
86
Scriptorisque vafros dilaniare iocos :
87
Facundas capiat causas : de codice primo :
88
Theutonicis numeris qui bene cultus adest.
89
Et causas itidem iustas tibi deinde feremus :
90
Cur multis prosit fictio nostra viris.
91
Sic quoque Satyrici
Satyrici ] Sattyrici GW5061
quondam fecere poetę :
92
Mordentes populi dedecus atque nefas.
93
Hos sequimur : quamuis studio / linguaque minores :
94
At cupimus mores nunc medicare malos.
95
Est animus tenerę multum prodesse iuuentę :
96
Vt scelus explodat / stulticiamque grauem.
97
Parcite : stultorum dum signa micantia fingo :
98
Turritasque rates ad freta vasta traho.
99
Parcite : si vestris signum de moribus addam :
100
Stultigeris
Stultigeris ] Stuligeris GW5061
frontem significemque notis.
b. ii.
GW5061/P18
a8v
Hecatoichon in proludiū
2*
auoris/& Libelli Narragonici.
1
Per cunas reſonāt fauiima dogmata gentes:
2
Orbe nūc toto ſcripta ſacrata vigent.
3
Biblia:quę veteꝶ congeit myica patrum
4
Jura:fouet ſacris peora nora cibis.
5
Sunt plures ſophię libri:quibus optima morū
6
Verſatur ſeries:cōmoditaſ patet.
7
Admiror tamē hoc:cuni ꝙ lumine viſo
8
Dorinę:in tenebris peora cęca gerunt.
9
Ex toto ſalubris mūdo dorina fugatur:
10
Noe igitur cęca fluuat omnis homo.
b1r

IX
11
Pallas ad æthereas rurſus contemta cateruas
12
Tranſiit: & ſuperis ſeruit amica choris.
13
Dexteritas ſimplex:veri prudentia:ceit:
14
At fides:pietas: & probitatis/amor:
15
Spernitur ad mores quicquid perducit honeos:
16
Spernuntur legis proh monumenta ſacrę.
17
Id quod e peius:tales ꝗa neſcius error
18
Voluit:& immoto continet vſ gradu:
19
Per fora/ꝑ plateas/vicos/madidaſ tabernas:
20
Paim ultorum magna caterua ſalit.
21
Caupones:ſcurraſ leues:& pharmacopolas:
22
In precio magno turbidus orbis habet.
23
Dotibus exploſis animi : ſeamur inertes
24
Corporis illecebras:deſidiam malam.
25
E igitur numerus ultorum maximus:orbem
26
Qui taminat totum:ulticia fouet.
27
Quidam etiam meros toto ſe tempore ultos
28
Cum videant:ſanos ſe tamen ee putant.
29
Nil ſapiunt homines pręcordia craa gerentes:
30
Prudentes nimium ſe tamen ee putant.
31
Attamen vt ultos poim cumulare prophanos:
32
Et quem ad meritū iure notare queam:
33
Innumeras claes fingam/longaſ triremes:
34
Et naues celeres:veliuolaſ rates:
35
Si non ſufficiunt:criata petorita:rhędas.
36
Eeda gallorum:iam ſine fine ruam.
37
Nec potis vna ratis ultoꝶ pondera ferre:
38
Quos gerit innumeris verſibus ie liber.
39
De numero ingenti ultorum qui modo viuunt:
40
Accelerant pedibus ad mea vela citis.
b i.
b1v

FOLIO
41
Non aliter ꝗᷓ ſi volitet per gramina florum
42
Turba apium:dulces perrepat at fauos.
43
Quidam:ne curſu tardo mea carbaſa linquat:
44
Nando ſequi ultam cogitat vſ ratem.
45
Quilibet ad primū ꝓperat conſcendere tranrū:
46
Et regimen nauli ſolus habere cupit.
47
Curritur ad nauē.poremus quiſ veretur
48
Ee.procul toto flumine vela micant.
49
Narragonū hęc clais/titulo ſic iure feretur:
50
In qua ultorum quilibet ee cupit.
51
In ſpeculo veluti faciem quis rite tuetur:
52
Effigiem vultus conſpicit at ſui:
53
Sic modo de noro capiat manifea libello
54
Signa:quibus vitam conſpiciat ſuam.
55
Nemo caret vitiis.nemo e ſine crimine vitę:
56
Ergo ultorū candida vela trahit.
57
Nec poterit quiſꝗᷓ cauſa ſapienter in omni
58
Se gerere:& nulla contaminare lue.
59
Qui bene mortales ſecum conſiderat aus:
60
Et trutinat mentis omnia faa ſuę:
61
Inueniet cauſam:poterit cur ultus haberi:
62
Vt modo ſeetur remigis vſ viam.
63
Quiſquis enī ultum depio igmate dignū
64
Se putat:& viuit ſimplicitate rudi:
65
Is poterit ſapiens:tandem prudenſ renaſci:
66
Et fieri diuę Palladis inde comes.
67
Sed qui nunc prudens:caſus vult ee per omnes
68
Nil ſapiens/ſemper noliger ee ſolet.
69
Hos ſiquidem at alios poterit udioſa caterua
70
Perlegere:in propriis colligo quoſ locis.
b2r

X
71
Nobilis & clerus:venit huc cū paupere/diues:
72
Ciuibus vrbanis carbaſa plena ſonant.
73
Ruicus:imberbis iuuenis:curuę ſeneę
74
Turba venit:pueri:ultiloquuſ parens:
75
Indoi doi ſimul/longo ordine cini:
76
Ad pias properant/accelerant rates:
77
Fœmineū genus:turpis quod ſępe voluptas
78
Incitat:& torquet nō moderatus am or:
79
Stulticolas inter noros diuertere gliſcit:
80
In ſpeculo ſcelera & perſpicere vſ ſua.
81
Attamē vt quiſꝗs nori diaminis orſus
82
Rite ſciat:frontē prębeat oro piam.
83
Pangimus ad certam multorū hęc ſcripta ſalutē.
84
Stigmate quę mordent duriter omne genus.
85
Sed ſi forte malus volet hos confundere riſus:
86
Scriptoriſ vafros dilaniare iocos:
87
Facundas capiat cauſas:de codice primo:
88
Theutonicis numeris qui bene cultus ade.
89
Et cauſas itidem iuas tibi deinde feremus:
90
Cur multis proſit fiio nora viris.
91
Sic quo Sattyrici quondam fecere poetę:
92
Mordentes populi dedecus at nefas.
93
Hos ſequimur:ꝗᷓuis udio/lingua minores:
94
At cupimus mores nunc medicare malos.
95
E animus tenerę multū prodee iuuentę:
96
Vt ſcelus explodat/ulticiam grauem.
97
Parcite:ultorū dum ſigna micantia fingo:
98
Turritaſ rates ad freta vaa traho.
99
Parcite:ſi veris ſignum de moribus addam:
100
Stuligeris frontem ſignificem notis.
b.ii.

2*
Proludium.

Belege

Belege

25
Eccs. i.
Belege

27
Prouer. xxvi
Belege

49
Titulus operis

50
Speculum stul⸗
torum.


57
Quod nemo
dicere possit se
in hoc libello
non contineri.

71
Psalmo
xlviii.
Belege

81
Scribendi causa

90
Satyrici

95
Excusatio
scribentis