GW5061/P25
r3v
Obiectio voluptatis
criminantis virtutem.
1
En ego sincerę virtuti inimica voluptas
2
Adsum victrici lauro redimita : per orbem
3
Signa mei fulgent castris suffulta triunphi :
4
Semper Achemenios spirant mea tempora flores :
5
Et redolet violas collecti fascia crinis.
6
In niueis soleo manicas gestare lacertis :
7
Et vestes tyrię fulgentia brachia velant.
8
Est facies lasciua nimis : stant lumina multo
r4r

CXXXII
9
Inuidiosa ioco : petulantes frontis ocellos
10
Ostendo : mallem frangunt qui sępe iuuentam :
11
Delicias effundo meas : & mella per orbem :
12
Vt capiant iuuenum teneras mea retia mentes :
13
In manibus Cytharam teneo : plectrumque sonorum
14
Turba sedet iuxta mollis : blandique choraules :
15
Ante meam statuam dulcissima carmina pangunt.
16
Pectine facundo mulier stat psaltria iuxta :
17
Nam soror ipsa dei : cui sacra solennia reddunt
18
Męnades insanę frontem crinemque rotantes :
19
Qui mea prosequitur miles vexilla : labores
20
Nullos : & liber discrimina nulla subibit :
21
Cogitur haud sęuis caput obiectare procellis :
22
Non stre pitus pugnę : non tristia classica Martis
23
Audiet : armisonus lituus nec pector a franget
24
Sed qui me comitem sequitur : non tramite duro
25
Ambulat : at dulces hic experietur amores.
26
Qui mea spreuerunt quondam monumenta : periclis
27
Immersi grauibus : vitam clausere dolore.
28
En dea sum cuius spatioso noscitur orbe
29
Imperium : & nostro manant de pectore molles
30
Delitię : risus : & cantica plena iocorum :
31
Et sub me sanę longissima fata senectę
32
Vsque vigent : albique dies : horęque secundę :
33
Quondam Priamides quo Troia cessit achiuis :
34
Signa tulit nostri manibus florentia regni.
35
Indulsitque bonis : quorum est mea magna potestas
36
Et mihi seruiuit cultu Cleopatra superbo :
37
Blanditiasque meas canopea ad mœnia duxi.
38
Africa me noscit : me noscit corniger Hammon :
r. iiii.
r4v

FOLIO
39
Me numidę infrenes : colit & Maurisius atlas.
40
India delitias nostras veneratur : & omnes
41
Educunt rutilo qui candida membra sub ortu :
42
Me duce sobrietas toto pulsatur ab orbe.
43
Sarmata non tutus : non parthus / non geta pugnax :
44
Non Hister : non trax : semper crispusque sycamber
45
Nostraque per varias mittuntur spicula gentes.
46
Nostra sophi veteres coluerunt numina : quorum
47
Scripta manent positę me defendentia sectę.
48
Nam sine corporeo prosunt bona nostra labore :
49
Et gula nobiscum / feruens quoque gloria mensę :
50
Non mea sub galeis vita est : non stramine duro
51
Corpora nostra cubant : sed prębet pluma quietem :
52
Me nisi delitię molles sequerentur / & omnis
53
Luxuries : tanti non reges blanda subissent
54
Castra : quibus toto victrix dominabor in orbe.
55
Sardanapalus enim regalia facta relinquens :
56
Corporis illecebras coluit. florentibus annis
57
Bellica Roma quidem nostro sudauit amore.
58
Mollibus in plumis dantur sua gaudia multis :
59
Non frigus / diramque famem iuuenilia captant
60
Pectora : sed requies semper blandissima nobis.
61
Otia quando quidem non perturbata fouemus :
62
Ergo vos iuuenes quorum sunt mollia corda :
63
Atque senes pariter quorum est annosior ætas :
64
Porrigite huc aures : currit mortalibus ęuum :
65
Et currunt sine fine dies : libate vel ęscis
66
Mellifluis genio : post mortem nulla voluptas.
GW5061/P25
r3v
Obieio voluptatis
criminantis virtutem.
1
En ego ſincerę virtuti inimica voluptas
2
Adſum virici lauro redimita:per orbem
3
Signa mei fulgent caris ſuffulta triunphi:
4
Semper Achemenios ſpirant mea tēpora flores:
5
Et redolet violas collei faſcia crinis.
6
In niueis ſoleo manicas geare lacertis:
7
Et vees tyrię fulgentia brachia velant.
8
E facies laſciua nimis:ant lumina multo
r4r

CXXXII
9
Inuidioſa ioco:petulantes frontis ocellos
10
Oendo:mallem frangunt qui ſępe iuuentam:
11
Delicias effundo meas:&mella per orbem:
12
Vt capiant iuuenum teneras mea retia mentes:
13
In manibus Cytharam teneo:plerum ſonorū
14
Turba ſedet iuxta mollis:blandi choraules:
15
Ante meam atuā dulciima carmina pangunt.
16
Peine facundo mulier at pſaltria iuxta:
17
Nam ſoror ipſa dei:cui ſacra ſolennia reddunt
18
Męnades inſanę frontem crinem rotantes:
19
Qui mea proſequitur miles vexilla:labores
20
Nullos: & liber diſcrimina nulla ſubibit:
21
Cogitur haud ſęuis caput obieare procellis:
22
Non re pitus pugnę:nō triia claica Martis
23
Audiet:armiſonus lituus nec peor a franget
24
Sed qui me comitem ſequit:non tramite duro
25
Ambulat:at dulces hic experietur amores.
26
Qui mea ſpreuerunt quondā monumenta:periclis
27
Immerſi grauibus:vitam clauſere dolore.
28
En dea ſum cuius ſpatioſo noſcitur orbe
29
Imperium:& noro manant de peore molles
30
Delitię:riſus:& cantica plena iocorum:
31
Et ſub me ſanę longiima fata ſeneę
32
Vſ vigent:albi dies:horę ſecundę:
33
Quondam Priamides quo Troia ceit achiuis:
34
Signa tulit nori manibus florentia regni.
35
Indulſit bonis:quoꝶ e mea magna poteas
36
Et mihi ſeruiuit cultu Cleopatra ſuperbo:
37
Blanditiaſ meas canopea ad mœnia duxi.
38
Africa me noſcit:me noſcit corniger Hammon:
r.iiii.
r4v

FOLIO
39
Me numidę infrenes:colit&Mauriſius atlas.
40
India delitias noras veneratur:&omnes
41
Educunt rutilo qui candida membra ſub ortu:
42
Me duce ſobrietas toto pulſatur ab orbe.
43
Sarmata non tutus:nō parthꝰ/nō geta pugnax:
44
Non Hier:nō trax:ſemper criſpuſ ſycamber
45
Nora per varias mittuntur ſpicula gentes.
46
Nora ſophi veteres coluerunt numina: quorum
47
Scripta manent poſitę me defendentia ſeę.
48
Nam ſine corporeo proſunt bona nora labore:
49
Et gula nobiſcum/feruens quo gloria menſę:
50
Non mea ſub galeis vita e:nō ramine duro
51
Corpora nora cubant:ſed bet pluma ꝗetem:
52
Me niſi delitię molles ſequerentur/& omnis
53
Luxuries:tanti non reges blanda ſubient
54
Cara:quibus toto virix dominabor in orbe.
55
Sardanapalus enim regalia faa relinquens:
56
Corporis illecebras coluit.florentibus annis
57
Bellica Roma quidem noro ſudauit amore.
58
Mollibus in plumis dantur ſua gaudia multis:
59
Non frigus/diram famem iuuenilia captant
60
Peora:ſed requies ſemper blandiima nobis.
61
Otia quando quidem non perturbata fouemus:
62
Ergo vos iuuenes quorum ſunt mollia corda:
63
At ſenes pariter quorum e annoſior ætas:
64
Porrigite huc aures:currit mortalibus ęuum:
65
Et currunt ſine fine dies:libate vel ęſcis
66
Mellifluis genio:po mortem nulla voluptas.

1
Eccsᷓ. ii.
Sapien. ii.
Belege




Belege

52
satyra omnibus
in terris
Belege

Belege


59
Hiere. vii.
Belege

Belege