GW5061/P26
r5r
CXXXIII
De via
virtutis.
Deus creauit de
terra hominem &
secundum imaginem
suam fecit illum. &
iterum conuertit illum
in ipsam. & secundum
se vestiuit illum vir
tute : numerum die
rum & tempus dedit illi
& dedit illi potestatem
omnem quę sunt super
terram.
Responsio virtutis
carmine Elegiaco.
1
Carmine nugoso quid me malesana voluptas
2
Lędis : & imbelli pectore bella paras?
3
Quid fallax miseros / age perfida / decipis arte?
4
Illecebris mundus cur ruit vsque tuis?
5
Quid sordes : luxusque tuos : lancesque voraces
6
Laudas? blanditiis gloria nulla tuis.
7
Aebrietas tibi fida comes : infamia pennis
8
Circum te volitat : & tua castra premit.
9
Es(fateor)pulchro semper laqueata capistro :
10
Sunt oculi molles : fronsque petulca nimis :
r5v

FOLIO
11
In capite insignis fulgor : redimicula : vittę
12
Sertaque dependent : purpureusque color :
13
Te chlamydes tyrię velant : te balteus ornat :
14
Et te Sidonio purpura tincta fuco.
15
Non galeas armata geris : sed corpore nudo.
16
Allicis imbelles in tua vota viros.
17
Te iuxta Veneris stant atque Cupidinis arcus :
18
Et pueri cęci dira sagitta iacet.
19
Dextra tenet speculum quo splendet turba malorum :
20
Lęua tenet luxus : & genus omne mali :
21
Fronti nullus inest candor : sed spurca libido :
22
Non pudor in verbis / ingenuusque iocus :
23
Te duce per mundum gemini tractantur amores :
24
Te duce languescunt fortia membra ducum.
25
Te duce nobilitas perit : & veneranda iuuentus
26
Marcescit votis dedita adusque tuis.
27
Te duce morborum patimur discrimina : mortes
28
Ad stygiosque cadunt corpora nostra lacus :
29
Tu facis ingenium torpens : tu pectora casta
30
Inficis : & sensus non sinis esse bonos :
31
In tę decrescunt animi : soluuntur & artus :
32
Corporis & semper esca doloris eris :
33
Ex te lœthales morbi : genus omne malorum
34
Et gula manauit : delitiumque malum :
35
Tu facis imbelles iuuenes : petulansque senecta
36
Te duce concrescit : bęstia spurca nimis :
37
Pellicis in fraudes multos / vitęque tenebras :
38
Nil castum impura conspicuumque doces.
39
In te non ratio : non purę semina mentis :
40
Ingenium nullum. sed mala lingua quidem.
r6r

CXXXIIII
41
Multorum claros egisset dextra triunphos :
42
Et multos caneret fama superba duces :
43
Si non blanditias : si non tua vota subissent :
44
Et simul impositis nigra venena cadis
45
Mœnia dardanidum : vertisti & pergama Troię :
46
Per te Parthorum regna superba iacent.
47
Regna iacent Asię luxu consumpta voraci :
48
Luxibus & squallent Attica regna tuis.
49
Obruta sunt Danaum fortissima mœnia per te :
50
Atque vrbes Sodomę morte rigante iacent.
51
Excidium per te dirum est experta Corinthos :
52
Atque Tarentinę sic periere domus.
53
Lapsa etiam per te sordent Nilotica regna :
54
Assirii per te sic cecidere duce :
55
Te Sybaris colles : te Rhodos : atque Miletos
56
Et varias gentes contaminasse palam est
57
Tu Sordos : thracesque truces : tu blanda Getasque
58
Corrumpis : diris inficis atque malis.
59
Sors mea nunc melior : quoniam me vita perennis
60
Spectat : & æterno gloria parta gradu.
61
Degeneres animos pacienti extollo labore.
62
Cœli porta patet(me duce)aperta viris :
63
Amphitroniades metuenda pericula vicit
64
Me duce : cęlestis incolit astra dei.
65
Me duce barbaricas gentes prostrauit in armis
66
Iulius : & fœlix sydera clara premit :
67
Magnus Alexander nostros comitatus honores :
68
Ingenii pugnas / & fera bella tulit :
69
Sic Paulus consul regem qui Persea vicit
70
Me duce Romanis clara trophęa dedit.
r6v

FOLIO
71
Me duce facundi fulgent Ciceronis honores :
72
Et Maro Romanę gloria magna togę :
73
Doctus Aristoteles nostra hęc monumenta sequutus :
74
Et Plato : quo nusquam maior in orbe fuit.
75
Candida me coluit doctorum turba sophorum :
76
Ingenium per nos eloquiumque valet.
77
Ad laudes genitos & dulcia munera diuum :
78
Fama trahit nostri nominis atque decus :
79
Aspice(quid multos repetam)stat nostra per orbem
80
Gloria / fama / salus / laus / honor / atque decus.
81
In te luxuries / fastus / commertia fœda :
82
Et putidum semper stillat ab ore mal um.
83
In me diuitię : iustum / rectumque piumque :
84
In me consilium : gloria sola mea est.
85
Casta mihi domus est : stant celso colle penates :
86
Hos tamen ingenuus scandit vbique labor.
87
In virtute labor : fed & in sudore voluptas :
88
Atque quies : magnis semper amanda viris.
89
Siue velis famam ingenio sectarier almam :
90
Armisonę ve iuuat voluere signa deę :
91
Seu res ciuiles merito tractare fauore :
92
Hęc animo infracto(me duce)cuncta facis.
93
Quem labor & sudor torquet / virtutis amore :
94
Aetherei tandem scandet ad astra poli.
95
Virtus sola regit terras : dominatur in alto.
96
Diuidit & nutu dona beata suo.
97
O iuuenes dum fata sinunt : expellite vanas
98
Corporis illecebras / lœtiferumque nefas :
99
Imbuite ast animos virtutis dogmate vestros :
100
Vt sapiant rectam pectora vestra fidem :
GW5061/P26
r5r
CXXXIII
De via
virtutis.
Deus creauit de
terra homineʒ &
ſecūdū imagineʒ
ſuāfecit illu m.&
iterū cōuertit illū
in ip̃aʒ.& ſecūdū
ſe veiuit illū vir
tute:numeꝶ die
rū&tꝑs dedit illi
& dedit illi ptātē
oēm q̄ ſunt ſuper
terram.
Reſponſio virtutis
carmine Elegiaco.
1
Carmine nugoſo quid me maleſana voluptas
2
Lędis:&imbelli peore bella paras?
3
Quid fallax miſeros/age perfida/decipis arte?
4
Illecebris mundus cur ruit vſ tuis?
5
Quid ſordes:luxuſ tuos:lanceſ voraces
6
Laudas?blanditiis gloria nulla tuis.
7
Aebrietas tibi fida comes:infamia pennis
8
Circū te volitat:&tua cara premit.
9
Es(fateor)pulchro ſemper laqueata capiro:
10
Sunt oculi molles:fronſ petulca nimis:
r5v

FOLIO
11
In capite inſignis fulgor:redimicula:vittę
12
Serta dependent:purpureuſ color:
13
Te chlamydes tyrię velant:te balteus ornat:
14
Et te Sidonio purpura tina fuco.
15
Non galeas armata geris:ſed corpore nudo.
16
Allicis imbelles in tua vota viros.
17
Te iuxta Veneris ant at Cupidinis arcus:
18
Et pueri cęci dira ſagitta iacet.
19
Dextra tenet ſpeculū quo ſplēdet turba maloꝶ:
20
Lęua tenet luxus:& genus omne mali:
21
Fronti nullus ine candor:ſed ſpurca libido:
22
Non pudor in verbis/ingenuuſ iocus:
23
Te duce per mundum gemini traantur amores:
24
Te duce langueſcunt fortia membra ducum.
25
Te duce nobilitas perit:& veneranda iuuentus
26
Marceſcit votis dedita aduſ tuis.
27
Te duce morborum patimur diſcrimina:mortes
28
Ad ygioſ cadunt corpora nora lacus:
29
Tu facis ingenium torpens:tu peora caa
30
Inficis:& ſenſus non ſinis ee bonos:
31
In tę decreſcunt animi:ſoluuntur & artus:
32
Corporis& ſemper eſca doloris eris:
33
Ex te lœthales morbi:genus omne malorum
34
Et gula manauit:delitiū malum:
35
Tu facis imbelles iuuenes:petulanſ ſenea
36
Te duce concreſcit:bęia ſpurca nimis:
37
Pellicis in fraudes multos/vitę tenebras:
38
Nil caum impura conſpicuum doces.
39
In te non ratio:non purę ſemina mentis:
40
Ingenium nullum.ſed mala lingua quidem.
r6r

CXXXIIII
41
Multorum claros egiet dextra triunphos:
42
Et multos caneret fama ſuperba duces:
43
Si non blanditias:ſi non tua vota ſubient:
44
Et ſimul impoſitis nigra venena cadis
45
Mœnia dardanidum:vertii & pergama Troię:
46
Per te Parthorum regna ſuperba iacent.
47
Regna iacent Aſię luxu conſumpta voraci:
48
Luxibus & ſquallent Attica regna tuis.
49
Obruta ſunt Danaū fortiima mœnia per te:
50
At vrbes Sodomę morte rigante iacent.
51
Excidium per te dirum e experta Corinthos:
52
At Tarentinę ſic periere domus.
53
Lapſa etiam per te ſordent Nilotica regna:
54
Airii per te ſic cecidere duce:
55
Te Sybaris colles:te Rhodos:at Miletos
56
Et varias gentes contaminae palam e
57
Tu Sordos:thraceſ truces:tu blanda Getaſ
58
Corrumpis:diris inficis at malis.
59
Sors mea nunc melior:quoniā me vita ꝑennis
60
Speat:& æterno gloria parta gradu.
61
Degeneres animos pacienti extollo labore.
62
Cœli porta patet(me duce)aꝑta viris:
63
Amphitroniades metuenda pericula vicit
64
Me duce:cęleis incolit ara dei.
65
Me duce barbaricas gentes prorauit in armis
66
Iulius: & fœlix ſydera clara premit:
67
Magnus Alexander noros comitatus honores:
68
Ingenii pugnas/ &fera bella tulit:
69
Sic Paulus conſul regem qui Perſea vicit
70
Me duce Romanis clara trophęa dedit.
r6v

FOLIO
71
Me duce facundi fulgent Ciceronis honores:
72
Et Maro Romanę gloria magna togę:
73
Dous Arioteles nr̄a hęc monumēta ſequutus:
74
Et Plato:quo nuſꝗᷓ maior in orbe fuit.
75
Candida me coluit dooꝶ turba ſophorum:
76
Ingenium per nos eloquium valet.
77
Ad laudes genitos & dulcia munera diuum:
78
Fama trahit nori nominis at decus:
79
Aſpice(quid multos repetam)at nr̄a ꝑ orbem
80
Gloria/fama/ſalus/laus/honor/ at decus.
81
In te luxuries/faus/cōmertia fœda:
82
Et putidum ſemper illat ab ore mal um.
83
In me diuitię:iuum/reum pium:
84
In me conſilium:gloria ſola mea e.
85
Caa mihi domus e:ant celſo colle penates:
86
Hos tamen ingenuus ſcandit vbi labor.
87
In virtute labor:fed & in ſudore voluptas:
88
At quies:magnis ſemper amanda viris.
89
Siue velis famam ingenio ſearier almam:
90
Armiſonę ve iuuat voluere ſigna deę:
91
Seu res ciuiles merito traare fauore:
92
Hęc animo infrao(me duce)cuna facis.
93
Quem labor&ſudor torquet/virtutis amore:
94
Aetherei tandem ſcandet ad ara poli.
95
Virtus ſola regit terras:dominatur in alto.
96
Diuidit & nutu dona beata ſuo.
97
O iuuenes dum fata ſinunt:expellite vanas
98
Corporis illecebras lœtiferum nefas:
99
Imbuite a animos virtutis dogmate veros:
100
Vt ſapiant ream peora vera fidem:

1
Eccsᷓ. xvii.
Sapien. vi. & . i
Baruth. iii.
Belege





50
Corinthus











83
Prouer. viii
Belege

85
Sapien. iiii.
Belege

86
prouer. ix.
Belege

95
Prouer. viii.
Belege

96
Plau. in amphi
Prouer. vii.
Belege