GW5061/B108
r7r
CXXXV
[ Kap. 108 ]
Latina nauis seu barca socialis.
1'
Innumeros classes / fatuos sine fine furentes
2'
Hactenus in nostra ducere classe iuuat :
3'
Si quis forte locum potuit minus accomodatum
4'
Nancisci : huc veniat cum sociisque vehat.
societas
fatuorum.
Gaudium est miseris
sotios habere pe
narum. Sed non mi⸗
nus ardebunt : qui
cum multis ardent
Qui inter huiusce
modi letantur : & esse
sub sentibus delici⸗
as computant : filii
sunt stultorum & ig
nobilium oppressi
quasi fluctibus se
mitis suis : fratres
sunt draconum & so
cii strutionum. Sic
fuit / est & erit. similis
similem sibi querit.
1
Currite sulcamus festinis æquora remis :
2
Et premit immensum carbasa nostra fretum.
3
En socialis adest classis : properate sodales :
4
Et fatui pariter nunc properate meri :
r7v

FOLIO
5
Nam nostrę numerus sectę est immensus : & aures
6
Ad varias gentes tendit : & ad populos.
7
Nostra cohors equidem totum conplectitur orbem
8
Pauci sunt quos non fædera nostra premunt.
9
Ex Asia veniunt rutilo sub sole creati
10
Stulti : nobiscum qui cita vela trahunt.
11
Finibus e Lybię veniunt terraque calenti
12
Mausirii imbelles / æthiopesque nigri :
13
Migrant Hesperii : migrat quoque Gallia tota :
14
Prorsus & a Bactris / sedula turba ruit.
15
Ad nauem veniunt gentes quas vltima Thyle
16
Finibus extremis quasque Britannus habet.
17
Et veniunt Cymbri torui : flauique Sycambri :
18
Et venit ex latio turba procera quidem.
19
Arctophylax gentes rigido sub sydere natus
20
Transmittit : prębet subsidium rati :
21
Sauromatę veniunt : pugnax quoque turba Getarum
22
Atque Thraces veniunt : Argolicique viri :
23
Et veniunt omnes gentes / quas conspicit orbis
24
Quasque fouent nitidi sydera clara poli :
25
Cum senibus iuuenes : fatua cum matre puella :
26
Intactus nullus hic gradus ęsse potest.
27
Ad classem celerem fatui properate sodales.
28
Currite : nauiculę / nam mora cuncta nocet.
29
Tempus adest sulcare fretum : & nunc pandere velum
30
Currite : iam pergit fluctibus acta ratis.
31
Maxima nunc regio superest penetranda : sodales
32
O fatui : pedibus currite quęso citis.
33
Narragonum ad patriam & promissas tendimus oras
34
Cogimur & stolidum sponte subire solum.
r8r

CXXXVI
35
Nos tamen in tumido iactant discrimina ponto
36
Plurima : sollicitas & quatit vnda trabes :
37
Veliferique maris sęuo clamore ciemus
38
Fortunam : nil nos impia vota iuuant.
39
Per varios casus : per seua pericula ponti
40
Currimus : & vitę non modus vllus adest :
41
Et patimur lapsus / tempestatesque sonoras :
42
Et patimur medio naufraga fata mari :
43
Scyllęam rabiem siculis spectamus in vndis :
44
Atque charybdęo gurgite transtra volant.
45
Per syrtes lybicas remo sulcamus inerti :
46
Spectamus tumidi tristia monstra maris :
47
Delphinos : phocas / syrenes / atque videmus
48
Tritonas : inuisum prodigiique genus :
49
Torpemus cantu : quo nostras inficit aures
50
Syren : languenti nosque sopore premit :
51
Et Cyclopem grandem siculo spectamus in antro
52
Dulychius princeps quem timuisse potest.
53
Quis locus est tutus : quo nunc considere stulti
54
Possunt : & certos ędificare lares?
55
Vsque adeo tumidis prostrati mergimur vndis
56
Et portus tutus carbasa nostra fugit :
57
Ha merito : quoniam nullo sapientia cultu
58
Nos fouet : & stolida figimus arma manu.
59
Heu dea stultitię nobis nunc pocula Circe
60
Prębuit : & cantu pectora lassa ferit.
61
Eheu quid miseri prodest errare sodales :
62
Quęrite sed stabili littora tuta pede :
63
Ne rapiant fragiles Neptunia monstra carinas :
64
Sorbeat & nostras ęquoris vnda rates.
GW5061/B108
r7r
CXXXV
[ Kap. 108 ]
Latina nauis ſeu barca ſocialis.
1'
Innumeros claes/fatuos ſine fine furentes
2'
Haenus in nora ducere clae iuuat:
3'
Si quis forte locū potuit minus accomodatum
4'
Nanciſci:huc veniat cū ſociiſ vehat.
ſocietas
fatuorū.
Gaudiū ē miſeriſ
ſotios habere pe
naꝶ.Sed nō mi⸗
nus ardebūt:qui
cū multis ardent
Qui īter huiuſce
modi letāt: & eē
ſub ſentiꝰ delici⸗
as cōputant: filii
ſunt ultoꝶ & ig
nobiliū opprei
quaſi fluibus ſe
mitis ſuis:fratres
ſūt draconū & ſo
cii rutionū.Sic
fuit/ē&erit.ſiłis
ſiłem ſibi querit.
1
Currite ſulcamus feinis æquora remis:
2
Et premit immenſum carbaſa nora fretum.
3
En ſocialis ade clais:properate ſodales:
4
Et fatui pariter nunc properate meri:
r7v

FOLIO
5
Nam norę numerus ſeę e immenſus: & aures
6
Ad varias gentes tendit: & ad populos.
7
Nora cohors equidem totū cōpleit orbem
8
Pauci ſunt quos non fædera nora premūt.
9
Ex Aſia veniūt rutilo ſub ſole creati
10
Stulti:nobiſcū qui cita vela trahunt.
11
Finibus e Lybię veniūt terra calenti
12
Mauſirii imbelles/æthiopeſ nigri:
13
Migrant Heſperii:migrat quo Gallia tota:
14
Prorſus & a Baris/ſedula turba ruit.
15
Ad nauem veniunt gentes quas vltima Thyle
16
Finibus extremis quaſ Britannus habet.
17
Et veniunt Cymbri torui:flaui Sycambri:
18
Et venit ex latio turba procera quidem.
19
Arophylax gentes rigido ſub ſydere natus
20
Tranſmittit:prębet ſubſidium rati:
21
Sauromatę veniunt:pugnax quo turba Getarū
22
At Thraces veniunt:Argolici viri:
23
Et veniunt omnes gentes/quas conſpicit orbis
24
Quaſ fouent nitidi ſydera clara poli:
25
Cum ſenibus iuuenes:fatua cū matre puella:
26
Intaus nullus hic gradus ęe pote.
27
Ad claem celerem fatui properate ſodales.
28
Currite:nauiculę/nam mora cuna nocet.
29
Tempus ade ſulcare fretum:& nūc pandere velū
30
Currite:iam pergit fluibus aa ratis.
31
Maxima nunc regio ſupere penetranda:ſodales
32
O fatui:pedibus currite quęſo citis.
33
Narragonum ad patriam & ꝓmias tendimꝰ oras
34
Cogimur & olidum ſponte ſubire ſolum.
r8r

CXXXVI
35
Nos tamen in tumido iaant diſcrimina ponto
36
Plurima:ſollicitas & quatit vnda trabes:
37
Veliferi maris ſęuo clamore ciemus
38
Fortunam:nil nos impia vota iuuant.
39
Per varios caſus:per ſeua pericula ponti
40
Currimus: & vitę non modus vllus ade:
41
Et patimur lapſus/tempeateſ ſonoras:
42
Et patimur medio naufraga fata mari:
43
Scyllęam rabiem ſiculis ſpeamus in vndis:
44
At charybdęo gurgite tranra volant.
45
Per ſyrtes lybicas remo ſulcamus inerti:
46
Speamus tumidi triia monra maris:
47
Delphinos:phocas/ſyrenes/at videmus
48
Tritonas:inuiſum prodigii genus:
49
Torpemus cantu:quo noras inficit aures
50
Syren:languēti noſ ſopore premit:
51
Et Cyclopem grandem ſiculo ſpeamus in antro
52
Dulychius princeps quem timuie pote.
53
Quis locus e tutus:quo nunc conſidere ulti
54
Pount: & certos ędificare lares?
55
Vſ adeo tumidis prorati mergimur vndis
56
Et portus tutus carbaſa nora fugit:
57
Ha merito:quoniam nullo ſapientia cultu
58
Nos fouet: & olida figimus arma manu.
59
Heu dea ultitię nobis nunc pocula Circe
60
Prębuit: & cantu peora laa ferit.
61
Eheu quid miſeri prode errare ſodales:
62
Quęrite ſed abili littora tuta pede:
63
Ne rapiant fragiles Neptunia monra carinas:
64
Sorbeat & noras ęquoris vnda rates.

1
ii. q. i. multi
Eccle. 13. & . 7
Iob. xxx.
i. Esdre. v.
Sapien. iiii
Belege

5
Eccsᷓ. i.
Belege

9
In omnem ter⸍
ram exiuit sonus
eorum.
Belege

36
De hac mate
in. i. & . iii. en.
Belege

Belege


Belege

Belege

Belege