GW5061/P55
x1v
Conclusio wormaciensis 95
1
Sed quid nostra queror tam prospera sęcula? quę nunc :
2
Vnanimes regi constituere duces :
3
Qui stabili imperium : & concordi pace ligarunt :
4
Reddere iudicium / iusticiamque parant.
5
Fœlix Vangionum locus / vrbs faustissima Rheni :
6
Conclusum hoc tandem quam penes / extat opus :
7
Per quod fama vetus aboletur / & incipiunt nunc
8
Ordine / Germanę res / coalere bono.
9
Iudicium deinceps inopi datur / atque pupillis :
10
Iusque ministratur pauperi : & indigenę.
11
Pręsertim cum tam iustus / doctusque / modestus
12
Pręsideat princeps : iudiciumque regat :
13
Qui iunior fuerit quamuis ętate : latinus
14
At tamen : humanus : moribus atque comis :
15
Illi / maturus / venerabilis atque senatus
16
Assidet : & prudens / iusta / senumque cohors :
17
Turbaque tam celebris : quam totus colligere orbis :
18
Inque vnum posset vix statuisse locum :
19
Rostra putas Romę : seu vicum Martis Athenę :
20
Seu parlamentum Gallia quale colit.
21
Iudicio hoc / leges & plębiscita vigebunt :
22
Atque mali mores frena seuera ferent :
x2r

CLIIII
23
Quin & libertas Germani nominis : ampla
24
Famaque durabit perpetuanda diu :
25
Inde etiam fidei sequitur tutela sacratę :
26
Christicolęque aderit pręsidium ecclesię :
27
Hinc propelluntur Thurci : atque iniuria quęuis :
28
Sęua cohercentur crimina : visque silet.
29
Inde parens speret pueris conuiuere lętus :
30
Hęrebit coniunx coniugis inque sinu :
31
Agros quisque suos / reparareque prędia / sacro hoc
32
Iudicio Camerę : iusticiaque potest :
33
Omnibus hinc terris pax : & tranquilla parantur
34
Ocia : seruantur sceptraque & imperium.
35
Hęc fortuna quidem tibi enim tibi Maxmiliane
36
Desuper a summo venit / adestque deo :
37
Quod tam deuotos / claros virtute / benignos /
38
Pręstantesque duces nactus es imperii :
39
Consensu parili qui regni extollere honorem :
40
Iurandoque volunt iure / subesse tibi :
41
Quis non tam sancto / tam iusto / tamque beato
42
Proposito faueat? pareat atque libens?
43
Certe animam & corpus decet his impendere rebus
44
Quę / pro iusticia / sunt bene cępta / sacra.
45
Det modo fœlicem finem / optatumque : probatis
46
Auspiciis : iusto principioque deus.
47
Vtque palam vobis loquar / illustrissima turba :
48
Conscripti patres principis : atque duces :
49
Tempora vestra deus fœlici sydere obumbrat :
50
Irradiant vestrum fata benigna diem :
51
Quod tam preclaro : iustoque : pioque / subesse
52
Vos decuit Regi : magnanimoque viro :
x. ii.
x2v

FOLIO
53
Consilio vestro regnum tutabitur ille :
54
Et vestro / extendet sceptra sua. auxilio.
55
Ille gubernator : vos remi / atque anchora nauis :
56
Pręsidio vestro / portus & aura venit.
57
Vos quoque Germanę gentes : populique potentes :
58
Imperii vobis sit rogo cura frequens :
59
Astra licet nobis contraria multa minentur :
60
Dira simul : quamuis sydera sęua micent :
61
Sydera vincemus : maneamus in ordine saltem :
62
Et capiti subsint / membra minora / suo.
63
Parua licet nobis sit copia : vincere gentes
64
Possumus omnigenas : assit vt ordo tamen :
65
Est aliquid modico / bene viuere posse paratu :
66
Re quoque de tenui posse leuare domum.
67
Sępe vides modicas ex ordine pauperis ędes
68
Splendere : & nitidis crescere vbique modis.
69
Rursus cernis item sępe alta palatia regum
70
Diruta : & e summo prorsus abacta loco :
71
In cineremque suum versa & disiecta / reguntur
72
Ordine dum nullo : dum sine lege meant.
73
Ordo est qui cunctas res crescere cogit in horas :
74
Ordo est qui paruos tollit in astra lares.
75
Horror adest : errorque frequens : vbi deficit ordo :
76
Ordine peruerso : nil placet vsque deo.
77
Teutones ad vestram iccirco : patrięque salutem
78
Respicite : & regis suscipite imperium.
79
Sic etenim terre / res / oppida vestra / domusque
80
Tuta sub incolumi stant satis imperio.
81
Nec vos perturbent / moueant ve indicta tributa :
82
Quę leuia / & facili sunt soluenda modo.
x3r

CLV
83
Fęlix pars / quota sit / seu porcio quęque seorsum :
84
Conseruet totum / quę retinetque suum.
85
Ille obulus bonus est / faustoque exponitur vsu :
86
Qui libram domino seruat ab interitu.
87
Nec primum hoc vobis indicitur : antea multę
88
Soluerunt gentes / & populi armigeri.
89
Regibus / Assyrii semper soluere tributum :
90
Sub dominis Babylon maxima censa fuit.
91
Indis dum voluit certare Semyramis : ante
92
Exegit : domuit sicque orientis opes :
93
Persis longimanus Artaxerxesque tributa
94
Imposuit : dictus non minus ille pius :
95
Quin & seruator patrię / pacisque : & amari
96
A cuncto populo non minus emeruit.
97
Macedonesque prius quam gręcia victa / Philippo :
98
Deinde & Alexandro contribuere suo.
99
Exiit edictumque a Cęsare : mundus vt omnis
100
Per capita hunc censum solueret imperio.
101
Quis vel apud Gallos (qui libertate fruuntur
102
Franca) non censum pendere semper habet?
103
Adde vel hispanos : vel totum protinus orbem :
105
Quos metus / atque timor / regumque potentia / adegit
106
Soluere compulsos : magna tributa nimis :
107
At nos liberius / nostra quoque sponte / volentes :
108
Rem simul in nostram : soluimus exiguum.
109
Id quod nec census dici poterit / ve tributum.
110
Libera sed pocius munera pręsidii :
111
Nec minor inde manet libertas prisca / decusque :
112
Quo semper fretus theutonus orbis erat.
x3v

FOLIO
113
Sed nos imperii rebus succurrimus : vt nos
114
Tutari imperium protegere atque queat.
115
Credatur nec enim parsum mihi. solui ego pensum :
116
Perque libens / dudum : nec rehabere velim :
117
Publica quo impediam tam sancta negotia regni :
118
Vnde salus patrię pendet / & imperii.
119
Theutona terra igitur capiti pacienter obedi :
120
Mandatis pare : & fer sacra iussa libens.
121
Sic tua stare diu poterunt fœlitia sceptra :
122
Sic virtute tua vincere cuncta potes.
123
Quod si verba dei contemnis : subiicieris
124
Qui tete oderunt : hisque tributa dabis.
125
Cęsaris ille iubet quę sunt : dare Cęsari : & ipsi
126
Soluere deinde deo : sunt bona si qua dei :
127
Ordine sic currus noster procedet opimo :
128
Temonemque trahent ordine rursus equi :
129
Sic quoque vertemus cancri tam mobile signum :
130
Vt cauda obtorta scorpio proueniat :
131
Iupiter aspiciet vultu nos forte sereno :
132
Firmior Alcocothen Mars quoque noster erit.
Sic breuiter stultos transcurrimus : ordine rupto :
Qui fuerat regni magna ruina sui :
Dumque modum & normam bene viuendi atque beate
Peruertunt : patriam / regna / perdiderant?
Vale inclyte lector.
GW5061/P55
x1v
Concluſio woꝛmaciēſis 95
1
Sed quid nora queror tā ꝓſpera ſęcula?quę nūc:
2
Vnanimes regi conituere duces:
3
Qui abili imperiū : & concordi pace ligarunt:
4
Reddere iudiciū/iuiciam parant.
5
Fœlix Vāgionū locus/vrbs fauiima Rheni:
6
Concluſum hoc tandē ꝗᷓpenes/extat opus:
7
Per quod fama vetus aboletur/ & incipiunt nunc
8
Ordine/Germanę res/coalere bono.
9
Iudicium deinceps inopi datur/at pupillis:
10
Iuſ miniratur pauperi: & indigenę.
11
Pręſertim cū tam iuus/douſ/modeus
12
Pręſideat princeps:iudiciū regat:
13
Qui iunior fuerit ꝙᷓuis ętate:latinus
14
At tamen:humanus:moribus at comis:
15
Illi/maturus/venerabilis at ſenatus
16
Aidet:&prudens/iua/ſenū cohors:
17
Turba tam celebris:ꝙᷓ totus colligere orbis:
18
In vnū poet vix atuie locum:
19
Rora putas Romę:ſeu vicū Martis Athenę:
20
Seu parlamentū Gallia quale colit.
21
Iudicio hoc/leges & plębiſcita vigebunt:
22
At mali mores frena ſeuera ferent:
x2r

CLIIII
23
Quin & libertas Germani nominis:ampla
24
Fama durabit perpetuanda diu:
25
Inde etiam fidei ſequit tutela ſacratę:
26
Chriicolę aderit pręſidiū eccleſię:
27
Hinc propellunt Thurci:at iniuria quęuis:
28
Sęua cohercent crimina:viſ ſilet.
29
Inde parens ſperet pueris conuiuere lętus:
30
Hęrebit coniunx cōiugis in ſinu:
31
Agros quiſ ſuos/reparare prędia/ſacro hoc
32
Iudicio Camerę:iuicia pote:
33
Omnibus hinc terris pax: & tranquilla parant
34
Ocia:ſeruant ſceptra & imperium.
35
Hęc fortuna quidem tibi enī tibi Maxmiliane
36
Deſuper a ſūmo venit/ade deo:
37
Ꝙ tam deuotos/claros virtute/benignos/
38
Pręanteſ duces naus es imperii:
39
Conſenſu parili qui regni extollere honorē:
40
Iurando volunt iure/ſubee tibi:
41
Quis non tam ſano/tam iuo/tā beato
42
Propoſito faueat?pareat at libens?
43
Certe aīam & corpus decet his impendere rebus
44
Quę/pro iuicia/ſunt bene cępta/ſacra.
45
Det modo fœlicem finem/optatū:probatis
46
Auſpiciis:iuo principio deus.
47
Vt palā vobis loquar/illuriima turba:
48
Conſcripti patres principis:at duces:
49
Tempora vera deus fœlici ſydere obumbrat:
50
Irradiant verū fata benigna diem:
51
Ꝙ tam preclaro:iuo:pio/ſubee
52
Vos decuit Regi:magnanimo viro:
x.ii.
x2v

FOLIO
53
Conſilio vero regnū tutabit ille:
54
Et vero/extendet ſceptra ſua.auxilio.
55
Ille gubernator:vos remi/at anchora nauis:
56
Pręſidio vero/portus & aura venit.
57
Vos quo Germanę gentes:populi potentes:
58
Imperii vobis ſit rogo cura frequens:
59
Ara licet nobis contraria multa minent:
60
Dira ſimul:ꝗᷓuis ſydera ſęua micent:
61
Sydera vincemus:maneamus in ordine ſaltem:
62
Et capiti ſubſint/mēbra minora/ſuo.
63
Parua licet nobis ſit copia:vincere gentes
64
Poumus oīgenas:ait vt ordo tamē:
65
E aliꝗd modico/bene viuere poe paratu:
66
Re quo de tenui poe leuare domū.
67
Sępe vides modicas ex ordine pauperis ędes
68
Splendere:& nitidis creſcere vbi modis.
69
Rurſus cernis item ſępe alta palatia regū
70
Diruta:& e ſūmo prorſus abaa loco:
71
In cinerē ſuū verſa & diſiea/regunt
72
Ordine dū nullo:dum ſine lege meant.
73
Ordo e qui cunas res creſcere cogit in horas:
74
Ordo e ꝗ paruos tollit in ara lares.
75
Horror ade:error frequens:vbi deficit ordo:
76
Ordine peruerſo:nil placet vſ deo.
77
Teutones ad verā iccirco:patrię ſalutem
78
Reſpicite:& regis ſuſcipite imperium.
79
Sic etenī terre/res/oppida vr̄a/domuſ
80
Tuta ſub incolumi ant ſatis imperio.
81
Nec vos ꝑturbent/moueant ve india tributa:
82
Quę leuia/& facili ſunt ſoluenda modo.
x3r

CLV
83
Fęlix pars/quota ſit/ſeu porcio quę ſeorſum:
84
Conſeruet totū/quę retinet ſuum.
85
Ille obulus bonus e /fauo exponit vſu:
86
Qui librā do ſeruat ab interitu.
87
Nec primū hoc vobis indicitur:antea multę
88
Soluerunt gentes/& populi armigeri.
89
Regibus/Ayrii ſemꝑ ſoluere tributū:
90
Sub dis Babylon maxima cenſa fuit.
91
Indis dum voluit certare Semyramis:ante
92
Exegit:domuit ſic orientis opes:
93
Perſis longimanus Artaxerxeſ tributa
94
Impoſuit:dius non minus ille pius:
95
Quin & ſeruator patrię/paciſ:& amari
96
A cuno populo non minus emeruit.
97
Macedoneſ prius ꝗᷓ gręcia via/Philippo:
98
Deinde & Alexandro cōtribuere ſuo.
99
Exiit ediū a Cęſare:mūdus vt oīs
100
Per capita hunc cenſum ſolueret imperio.
101
Quis vel apud Gallos(qui libertate fruunt
102
Franca )non cenſum pendere ſemꝑ habet?
103
Adde vel hiſpanos:vel totū protinus orbem:
104
Italiam/ & calabros/Sarmaticoſ lares:
105
Quos metus/at timor/regum potentia/adegit
106
Soluere cōpulſos:magna tributa nimis:
107
At nos liberius/nora quo ſponte/volentes:
108
Rem ſimul in norā:ſoluimus exiguū.
109
Id quod nec cenſus dici poterit/ ve tributū.
110
Libera ſed pocius munera pręſidii:
111
Nec minor inde manet libertas priſca/decuſ:
112
Quo ſemꝑ fretus theutonus orbis erat.
x3v

FOLIO
113
Sed nos imperii rebus ſuccurrimus:vt nos
114
Tutari imperiū ꝓtegere at queat.
115
Credatur nec enī parſū mihi. ſolui ego penſum:
116
Per libens/dudum:nec rehabere velim:
117
Publica quo impediā tam ſana negotia regni:
118
Vnde ſalus patrię pendet/& imperii.
119
Theutona terra igitur capiti pacienter obedi:
120
Mādatis pare:& fer ſacra iua libens.
121
Sic tua are diu poterūt fœlitia ſceptra:
122
Sic virtute tua vincere cuna potes.
123
Ꝙ ſi verba dei cōtemnis:ſubiicieris
124
Qui tete oderunt:hiſ tributa dabis.
125
Cęſaris ille iubet quę ſunt:dare Cęſari:& ipſi
126
Soluere deinde deo:ſunt bona ſi qua dei:
127
Ordine ſic currus noer ꝓcedet opimo:
128
Temonē trahent ordine rurſus equi:
129
Sic quo vertemus cancri tam mobile ſignū:
130
Vt cauda obtorta ſcorpio ꝓueniat:
131
Iupiter aſpiciet vultu nos forte ſereno:
132
Firmior Alcocothen Mars quo noer erit.
133
Sic breuiter ultos tranſcurrimus:ordine rupto:
Qui fuerat regni magna ruina ſui:
Dū modū & normā bene viuendi at beate
Peruertūt:patriā/regna/ꝑdiderant?
Vale inclyte leor.

1
Palinodia
Commendatur
principium & ci
uitatum impe⸍
rii obedientia.

11
Iudicis consi
storiane came
rę commenda⸍
tio.


46
Ad principes
electores

56
Ad ciuitates
hortatio

63
Ordo omnium
rerum conserua⸍
tor.

75
Iob. x.
Belege

77
Quam oportu⸍
na sit imperio
quadriennis in⸍
stituta contri
butio

89
Qui prima tri
buta soluerint
regibus

Belege


99
Lucę. ii.
Belege

119
peroratio

123
Leui. xxvi.
Belege

125
Luce. xx.
Marci. xii.
Belege

129
Qui. xv. met.
Belege