GW5061/P56
x4r
CLVI
Epigramma Thome beccadelli
Cymbri adolescentuli primarii & impube⸗
ris ad D. Sebastianum Brant vtriusque iuris docto /
rem : poetam argutissimum. Argentinensem
1
Augescit merito fœlix Germania fama :
2
Iam poterit laudes scribere docta suas :
3
Cędere iam poterit / poterit quoque tradere palmam
4
Ausonia : & cędet gręcia magna sibi :
5
Istic iura nitent : astręaque virgo gubernat :
6
Cęliuagisque patent sydera quęque viris.
7
Pythagorę hii celebrant : hii docti dogma Platonis
8
Hic reperis vires o medicina tuas :
9
Hic quoque & Aonio reuocantur vertice musę :
10
Et multis capiti est delia laurus honos.
11
Vnum sed volitans extollit fama poetam
12
Pegaseo mersit qui bene fonte caput
13
Quem leges nec iura latent : sic iura nitere
14
Carminibus poterunt / pieriisque modis :
15
O patrię columen / nostrę quoque gloria gentis
16
Brante : tuę vates firma columna domus :
17
Italicas nunquam venisti miror ad oras :
18
Iura tamen calles : Aoniumque melos.
GW5061/P56
x4r
CLVI
Epigrāma Thome becca
delli Cymbri adoleſcentuli primarii & impube⸗
ris ad D.Sebaianū Brant vtrius iuris doo/
rē:poetam argutiimū.Argētine.
1
Augeſcit merito fœlix germania fama:
2
Iam poterit laudes ſcribere doa ſuas :
3
Cędere iā poterit/poterit quo tradere palmā
4
Auſonia: & cędet gręcia magna ſibi:
5
Iic iura nitent: aręa virgo gubernat:
6
Cęliuagiſ patent ſydera quę viris.
7
Pythagorę hii celebrāt:hii doi dogma Platonis
8
Hic reperis vires o medicina tuas:
9
Hic quo & Aonio reuocantur vertice muſę:
10
Et multis capiti e delia laurus honos.
11
Vnum ſed volitans extollit fama poetā
12
Pegaſeo merſit qui bene fonte caput
13
Quem leges nec iura latent: ſic iura nitere
14
Carminibus poterunt/pieriis modis:
15
O patrię columen/norę quo gloria gentis
16
Brante:tuę vates firma columna domus:
17
Italicas nunꝗᷓ venii miror ad oras:
18
Iura tamen calles:Aonium melos.