GW5061/P7
a1v
Narragonia latine facta
1*
Eiusdem Epigramma ad lectorem
1
CArmina / sint quamuis triuiali sculpta moneta /
2
Plaude tamen teneris lector amice modis.
3
Cultius eloquium nobis superesse putabis :
4
Si canimus tragico scripta canora pede.
5
Sponte quidem tenui fatuos depromsimus orsu
6
Stultiuagisque viris transtra locata patent.
7
Nauibus ergo vagis : ventosque / aurasque fauentes :
8
Et salubres portus : & loca tuta precor.
9
Cogantur fatui tumido subsidere ponto
10
Ne modo : da tutam Iupiter alme viam.
11
Si foret inter nos ætas Saturnia : pacis
12
Sancta fides : vitę conspicuumque decus :
13
Non iam tot fatuos puppis cumulasset inertes
14
Aequora qui sulcant : velaque picta trahunt.
GW5061/P7
a1v
Narragonia latine facta
A Iacobo Locher Philomuſo:Suęuo.
1*
Eiuſdē Epigrāma ad leorem
1
CArmina/sint ꝗᷓuis triuiali ſculpta moneta/
2
Plaude t teneris leor amice modis.
3
Cultius eloquiū nobis ſuꝑee putabis:
4
Si canimus tragico ſcripta canora pede.
5
Sponte quidem tenui fatuos de ꝓmſimus orſu
6
Stultiuagis viris tranra locata patent.
7
Nauibus ergo vagis:ventoſ/auraſ fauentes:
8
Et ſalubres portus: & loca tuta precor.
9
Cogantur fatui tumido ſubſidere ponto
10
Ne modo:da tutā Iupiter alme viam.
11
Si foret inter nos ætas Saturnia:pacis
12
Sana fides:vitę conſpicuū decus:
13
Non iam tot fatuos puppis cumulaet inertes
14
Aequora qui ſulcant:vela pia trahunt.

1*
Epigramma

GW5061/B1
b3r
XI
[ Kap. 1 ]
De inutilibus libris.
1'
Inter pręcipuos pars est mihi reddita stultos
2'
Prima : rego docili vastaque vela manu.
3'
En ego possideo multos / quos raro libellos
4'
Perlego : tum lectos negligo : nec sapio :
Inutilitas
librorum.
Quod si quis percurre⸗
re omnes scripto⸗
res cupiat : oppri⸗
metur tum libro⸗
rum multitudine
tum diuersa scri⸗
bentium varieta⸗
te : vt haud facile
verum possit elice⸗
re . Distrahit enim
librorum multitu⸗
do Et faciendi li⸗
bros plures non
est finis.
1
Primus in excelsa teneo quod naue rudentes
2
Stultiuagosque sequor comites per flumina vasta :
3
Non ratione vacat certa : sensuque latenti :
4
Congestis etenim stultus confido libellis
b iii.
b3v

FOLIO
5
Spem quoque nec paruam collecta volumina prębent :
6
Calleo nec verbum : nec libri sentio mentem.
7
Attamen in magno per me seruantur honore :
8
Pulueris & cariem / plumatis tergo flabellis.
9
Ast vbi doctrinę certamen voluitur : inquam
10
Aedibus in nostris librorum culta supellex
11
Eminet : & chartis viuo contentus opertis :
12
Quas video ignorans : iuuat & me copia sola.
13
Constituit quondam diues Ptolomeus : haberet
14
Vt libros toto quęsitos vndique mundo :
15
Quos grandes rerum thesauros esse putabat :
16
Non tamen archanę legis documenta tenebat :
17
Quis sine non poterat vitę disponere cursum.
18
En pariter teneo numerosa volumina / tardus
19
Pauca lego : viridi contentus tegmine libri.
20
Cur vellem studio sensus turbare frequenti?
21
Aut tam sollicitis animum confundere rebus?
22
Qui studet / assiduo motu / fit stultus & amens.
23
Seu studeam : seu non : dominus tamen esse vocabor
24
Et possum studio socium disponere nostro :
25
Qui pro me sapiat : doctasque examinet artes.
26
At si cum doctis versor : concedere malo
27
Omnia : ne cogar fors verba latina profari.
28
Theutonicos inter balbos sum maximus auctor :
29
Cum quibus incassum sparguntur verba latina.
30
O vos doctores : qui grandia nomina fertis :
31
Respicite antiquos patres : iurisque peritos.
32
Non in candidulis pensebant dogmata libris :
33
Arte sed ingenua sitibundum pectus alebant.
34
Auriculis asini tegitur sed magna caterua :
GW5061/B1
b3r
XI
[ Kap. 1 ]
De inutilibus libris.
1'
Inter pręcipuos pars e mihi reddita ultos
2'
Prima:rego docili vaa vela manu.
3'
En ego poideo multos/quos raro libellos
4'
Perlego:tum leos negligo:nec ſapio:
Inutili⸗
tas libro
rum.
Ꝙ ſi quis ꝑcurre
re omnes ſcripto⸗
res cupiat:oppri⸗
metur tum libro⸗
rum multitudine
tum diuerſa ſcri⸗
bentium varieta⸗
te:vt haud facile
verum poit elice
re . Dirahit enī
librorum multitu
do Et faciendi li⸗
bros plures non
e finis.
1
Primus in excelſa teneo ꝙ naue rudentes
2
Stultiuagoſ ſequor comites per flumina vaa:
3
Non ratione vacat certa:ſenſu latenti:
4
Congeis etenim ultus confido libellis
b iii.
b3v

FOLIO
5
Spem quo nec paruā collea volumina prębēt:
6
Calleo nec verbū:nec libri ſentio mentem.
7
Attamē in magno ꝑ me ſeruantur honore:
8
Pulueris & cariem/plumatis tergo flabellis.
9
A vbi dorinę certamen voluitur:inꝗᷓ
10
Aedibus in noris librorum culta ſupellex
11
Eminet: & chartis viuo contentus opertis:
12
Quas video ignorans:iuuat & me copia ſola.
13
Conituit quondam diues Ptolomeus:haberet
14
Vt libros toto quęſitos vndi mundo:
15
Quos grandes reꝶ theſauros ee putabat:
16
Non tamē archanę legis documēta tenebat:
17
Quis ſine non poterat vitę diſponere curſum.
18
En pariter teneo numeroſa volumina/tardus
19
Pauca lego:viridi contētus tegmine libri.
20
Cur vellem udio ſenſus turbare frequenti?
21
Aut tam ſollicitis animū confundere rebus?
22
Qui udet/aiduo motu/fit ultus & amens.
23
Seu udeam:ſeu non:dominus t ee vocabor
24
Et poum udio ſociū diſponere noro:
25
Qui pro me ſapiat:doaſ examinet artes.
26
At ſi cum dois verſor:concędere malo
27
Omnia:ne cogar fors verba latina profari.
28
Theutonicos inter balbos ſum maximus auor:
29
Cum quibus incaum ſparguntur verba latina.
30
O vos doores:qui grandia nomina fertis:
31
Reſpicite antiquos patres:iuriſ peritos.
32
Non in candidulis penſebant dogmata libris:
33
Arte ſed ingenua ſitibundū peus alebant.
34
Auriculis aſini tegitur ſed magna caterua:

Belege

5
Dabitur liber
nescientibus
litteras Esaie
xxix.
Belege

Belege

17
Qui parum stu⸗
det parum profi⸗
cit glo. in. l.
vnicuique. C.
de. prox. sacr.
scri.
Belege

30
Prouerbio. v.
ff. de origi.
iur. l. ii. post
originem.
Belege

Belege