GW5061/B12
c7r
XXIII
[ Kap. 12 ]
De improuidis fatuis.
1'
Qui non prius scit parare
2'
Sellam : quam vult equitare.
3'
Si is cadit inconsultus :
4'
Risum mouens : erit stultus.
Non prouidere
futura
Sapiens timet &
declinat a malo :
stultus transirit &
confidit. Sapiens
non dicet : non pu⸗
tabam hoc fieri sed
omnes futuros pro⸗
uidet euentus Dum
prospexero non
confundar.
1
Sunt fatui vlterius cupio quos rite docere
2
Ne semper mentis nubila cęca gerant.
3
Incautus quia nam / demensque / improuidus / atque
4
Ignauus : curat fata futura nihil.
c7v

FOLIO
5
Accidit aduersi si quid sibi : nemo putasset
6
Hoc fieri / aut illud posse venire malum.
7
Non tantum lucis pręsentis cernere cursum
8
Sat fuerit : sapiens cuncta futura videt.
9
Post factum : rebus fatuus qui consulit actis.
10
Stulticię effugiet vix mala damna suę.
11
Consultare prius qui scit. securior omni
12
Tempore erit : nocuum pręuidet atque malum.
13
Anteaquam fructum vetitum gustauerat Adam
14
Si prospexisset damna futura prius :
15
De paradysiaco non pulsus gramine / nudus
16
Exisset : facti pręmia dura luens.
17
Antea si Ionathas caperet quam dona Triphonis
18
Voluisset fraudes : lęthiferosque dolos :
19
Non circumuentus strepitu atque hostilibus armis :
20
Spectasset populi funera dira sui.
21
Iulius / externis metuendus Cęsar in oris /
22
Semper erat cautus : consilioque potens :
23
Ast vbi tranquillo vitam ducebat in ęuo :
24
Languebant capitis prouidi facta sui.
25
Nam si legisset porrectas ante senatum
26
Chartas : interitus non properasset atrox.
27
Ense metunt dextram linguamque Nicanoris hostes :
28
Non erat incepti prouidus ille sui.
29
Qui bene consultat rebus : qui prouidus omni est
30
Tempore : fœlici tramite fata subit.
31
Prodest quandoquidem cautę meditatio mentis :
32
Profuit examen : consiliumque bonum.
33
Cernimus aduersis vrgeri casibus omnes
34
Pręter consilium qui sua fata gerunt.
GW5061/B12
c7r
XXIII
[ Kap. 12 ]
De improuidis fatuis.
1'
Qui non prius ſcit parare
2'
Sellam:ꝗᷓ vult equitare.
3'
Si is cadit inconſultus:
4'
Riſum mouens:erit ultus.
Nō ꝓui⸗
dere futu
ra.
Sapiens timet &
declinat a malo:
ultus tranſirit &
cōfidit. Sapiens
non dicet: nō pu
tabā hoc fieri ſed
omnes futuros ꝓ
uidet euētus Dū
proſpexero non
confundar.
1
Sunt fatui vlteriꝰ cupio quos rite docere
2
Ne ſemper mentis nubila cęca gerant.
3
Incautus ꝗa nā/demēſ/imꝓuidus/at
4
Ignauus:curat fata futura nihil.
c7v

FOLIO
5
Accidit aduerſi ſi quid ſibi:nemo putaet
6
Hoc fieri/aut illud poe venire malū.
7
Non tantū lucis pręſentis cernere curſum
8
Sat fuerit:ſapiens cuna futura videt.
9
Po faū:rebus fatuus qui conſulit ais.
10
Stulticię effugiet vix mala damna ſuę.
11
Conſultare prius qui ſcit.ſecurior omni
12
Tempore erit:nocuū pręuidet at malū.
13
Anteaꝗᷓ fruū vetitū guauerat Adam
14
Si ꝓſpexiet damna futura prius:
15
De paradyſiaco non pulſus gramine/nudus
16
Exiet:fai pręmia dura luens.
17
Antea ſi Ionathas caperet ꝗᷓ dona Triphonis
18
Voluiet fraudes:lęthiferoſ dolos:
19
Non circūuentus repitu at hoilibus armis:
20
Speaet populi funera dira ſui.
21
Iulius/externis metuendus Cęſar in oris/
22
Semper erat cautus:conſilio potens:
23
Aſt vbi tranquillo vitam ducebat in ęuo:
24
Languebant capitis ꝓuidi faa ſui.
25
Nam ſi legiet porreas ante ſenatum
26
Chartas:interitus non properaet atrox.
27
Enſe metunt dextrā linguā Nicanoris hoes:
28
Non erat incepti prouidus ille ſui.
29
Qui bene conſultat rebus:ꝗ ꝓuidus omni e
30
Tempore:fœlici tramite fata ſubit.
31
Prode quando quidem cautę meditatio mentis:
32
Profuit examen:consilium bonum.
33
Cernimus aduerſis vrgeri caſibus omnes
34
Pręter conſiliū qui ſua fata gerunt.

1
Prouer. xiiii.
ps. 118.
Belege

Belege

7
Eccle. xxxii.
Belege

Belege


17
i. macha. xii.
Belege


27
i. macha. vii.
Belege

30
prouer. ii.
& . xiii.
Belege