GW5061/B13
c8r
XXIIII
[ Kap. 13 ]
De amore venereo :
1'
Insanos trahimus fatuos cum fune ligatos.
2'
Quisquis amat : passim retia nostra subit.
3'
Decipimus plures : & sautia membra sagittis
4'
Percutimus : vulnus nulla medela iuuat.
Calamitas
amatorum
Ne intenderis fal⸗
lacię mulieris. fa⸗
uus enim distillans
labia meretricis.
& nitidius oleo
guttur eius Nouis⸗
sima autem illius
amara quasi ab⸗
sinthium. & lingua
eius acuta quasi
gladius biceps Lit⸗
tore quot conchę
tot sunt in amore
dolores.
1
Qui tua blanda venus : sequitur fera iussa / dolosque
2
Et properat diros temptare Cupidinis arcus :
3
Is fatuus / miseros casus / & fata subibit.
4
Quas Venus insignes luxu prostrauerit vrbes :
c8v

FOLIO
5
Quos homines pharetris olim transfixerit atris :
6
Commemorare libet : ceciderunt pergama Troię :
7
Et cecidit Priami sedes : sceptrumque superbum :
8
Ob Paridis cęcum : quo cum flagrabat : amorem.
9
Marcus romanę princeps Antonius arcis :
10
Non iugulo sua colla truci : lęthoque tremendo
11
Fregisset : si non Cleopatrę iussa tulisset.
12
Et si non furia tanta tentasset amorem.
13
Quisquis amat : ratione caret : sine lege : modoque
14
Discurrit : patiturque graues in amore dolores.
15
Magna premit cunctos : veneris vehemensque potestas.
16
Nemo satis prudens : qui mollia spicula vitet.
17
Quem feriunt autem : stultus durabit & amens :
18
Nam sine mente ruit : constanti pectore nusquam
19
Ambulat : ad veneris semper mandata recurrens.
20
Quisquis enim pueri est pharetris transfixus acutis :
21
In vultu nescit bene dissimulare
dissimulare ] dissimilare GW5061
furores.
22
Si non spurcus amor phędram torsisset adultam :
23
Non tenerum collum laqueo fregisset iniquo.
24
Pasiphae thauri non deperiisset amore
25
Si procul a veneris stimulo secura fuisset.
26
Non tot abortiuis fœdasset Iulia romam.
27
Non calidum intrasset proh Messalina lupanar :
28
Si bene casta / faces Veneris vitasset & arcus.
29
Ad miseros casus & magna pericla cupido
30
Subdolus & fallax sexum deducit vtrumque.
31
Addo his infames draucos / paticosque cinędos :
32
Quos contra / vltrices flammę / leges quoque
quoque ] qno GW5061
surgant :
33
Horret enim humanum genus hęc commertia fęda :
34
Ob quę flammiuomo perierunt imbre Gomorrę.
GW5061/B13
c8r
XXIIII
[ Kap. 13 ]
De amore venereo:
1'
Inſanos trahimus fatuos cū fune ligatos.
2'
Quiſquis amat:paim retia nora ſubit.
3'
Decipimus plures: & ſautia mēbra ſagittis
4'
Percutimus:vulnus nulla medela iuuat.
Calami⸗
tas ama⸗
torum.
Ne intēderis fal⸗
lacię mulieris.fa⸗
uus enī diillans
labia meretricis.
& nitidius oleo
guttur eiꝰ Nouiſ
ſima autem illius
amara quaſi ab⸗
ſinthiū. & lingua
eius acuta quaſi
gladiꝰ biceps Lit
tore quot cōchę
tot ſūt in amore
dolores.
1
Qui tua blāda venus:ſequitur fera iua/doloſ
2
Et ꝓperat diros temptare Cupidinis arcus:
3
Is fatuus/miſeros caſus/&fata ſubibit.
4
Quas Venus inſignes luxu ꝓſtrauerit vrbes:
c8v

FOLIO
5
Quos homines pharetris olim tranſfixerit atris:
6
Cōmemorare libet:ceciderunt pergama Troię:
7
Et cecidit Priami ſedes:ſceptrū ſuperbū:
8
Ob Paridis cęcum:quo cum flagrabat:amorem.
9
Marcus romanę princeps Antonius arcis:
10
Non iugulo ſua colla truci:lętho tremendo
11
Fregiet:ſi non Cleopatrę iua tuliet.
12
Et ſi non furia tanta tentaet amorem.
13
Quiſquis amat:ratione caret:ſine lege:modo
14
Diſcurrit:patitur graues in amore dolores.
15
Magna mit cūos:veneris vehemēſ poteas.
16
Nemo ſatis prudens:qui mollia ſpicula vitet.
17
Quem feriunt autem:ultus durabit & amens:
18
Nam ſine mente ruit:conanti peore nuſꝗᷓ
19
Ambulat:ad veneris ſemper mandata recurrens.
20
Quiſꝗs enī pueri e pharetris tranſfixus acutis:
21
In vultu neſcit bene diimilare furores.
22
Si non ſpurcus amor phędram torſiet adultam:
23
Non tenerum collum laqueo fregiet iniquo.
24
Paſiphae thauri non deperiiet amore
25
Si procul a veneris imulo ſecura fuiet.
26
Non tot abortiuis fœdaet Iulia romam.
27
Non calidum intraet proh Mealina lupanar:
28
Si bene caſta/faces Veneris vitaet & arcus.
29
Ad miſeros caſus & magna pericla cupido
30
Subdolus & fallax ſexum deducit vtrum.
31
Addo his infames draucos/paticoſ cinędos:
32
Quos contra/vltrices flāmę/leges qno ſurgāt:
33
Horret enī humanū genus hęc cōmertia fęda:
34
Ob quę flāmiuomo perierunt imbre Gomorrę.

1
Eccl. xi.
prouer. v.
remed. amo.
Belege




Belege

15
prouer. v.
Belege

Belege

Belege

Belege



32
Iu autem. In auten. vt non
lux. con. na.
col. vi.
Belege