GW5061/P10
a3v
1*
Carmen eiusdem : ad S. Brant
1
Si mihi nunc pęan sacros concederet arcus :
2
Verteret in nitidos & mea verba pedes :
3
Et daret arguti cultissima plectra leporis :
4
Ad te migraret / hoc duce / culta lyra.
5
Nil rude : nil tepidum : venerando nomine dignum
6
Esse tuo poterit : tu quia dulce canis.
7
Siue voles numeris facundos nectere sensus :
8
Seu fidibus lyricis : optimus arte vales.
9
Expertes numeris seu malis condere voces :
10
Audes magnifico cum Cicerone loqui.
11
Iam modo plaude : tuis fœlix Germania nymphis :
12
Quas fontes Rheni/Danubiique fouent.
13
Non sumus auersi a musis / & Apolline dextro :
14
Tangere iam didicit Theutona terra lyram.
15
Musica nostrates / phœbo duce / venit ad oras.
16
Scimus & argutos voce sonare modos.
17
A regione procul nostra : permessidos vnda
18
Sacra scatet : nec nos Aona prata rigant :
19
Gręcia clara suos potuit lustrare poetas :
20
Hęc quia vicino flumine pasta fuit.
21
Ad latiosque lares facilis penetrauit Apollo :
22
Attulit et secum plectra canora lyrę.
23
Nos tamen / horrendis cœlum produxit in oris /
24
In quibus ingenii est non bene cultus ager.
25
Sarmatice loquimur : ructamus verba labello :
26
Crassiloquas voces patria nostra tulit.
27
Sed postquam Titio sacras euoluere musas
28
Incepit : lepidos atque docere modos :
29
Manauit studiosa cohors : quę pectine / molli
a4r

IIII
30
Ludit : & astringit verba soluta pede.
31
Vtile nam docto multis pallescere ludo :
32
Hoc nihil egregius maximus orbis habet.
33
Virtus & ratio studiorum : pręmia laudum
34
Parturit : & tituli stemmata clara parat.
35
Vatibus & dantur meriti fomenta laboris :
36
Et retinet laudes diua thalia suas.
37
Plaude senex / nostro viridis quoque plaude iuuenta
38
Ductori : vester hoc duce crescit honor.
39
Pandere scit numeris diui sacraria phœbi :
40
Nil latet Aoniis fontibus huncce virum.
41
Oscula sępe damus teneris iucunda labellis
42
Versibus egregiis : dulcis amice : tuis.
43
O vtinam tecum possem tractare loquelas
44
Assiduas : nitidos & sotiare pedes.
45
Quicquid enim sacris phœbi de fontibus hauris :
46
Candidulus numeris nectis & eloquio.
47
In lyricis modulis blandissima carmina dictas :
48
Structilis : argutus : candidus / atque teres.
49
Non elegis minor es : te Coi sacra philetę
50
Accipiunt comitem. te sociumque vocant.
51
Sed quia non opus est clarum laudare poetam :
52
Iam facit emeritam pagina scripta fidem.
GW5061/P10
a3v
Carmē eiuſdē:ad S. Brāt
1
Si mihi nunc pęan ſacros concęderet arcus:
2
Verteret innitidos & mea verba pedes:
3
Et daret arguti cultiima plera leporis:
4
Ad te migraret/hoc duce/culta lyra.
5
Nil rude:nil tepidum:venerādo nomine dignū
6
Ee tuo poterit:tu quia dulce canis.
7
Siue voles numeris facundos neere ſenſus:
8
Seu fidibus lyricis:optimus arte vales.
9
Expertes numeris ſeu malis condere voces:
10
Audes magnifico cum Cicerone loqui.
11
Iā modo plaude:tuis fœlix Germania nymphis:
12
Quas fontes Rheni/Danubii fouent.
13
Non ſumus auerſi a muſis/& Apolline dextro:
14
Tangere iam didicit Theutona terra lyram.
15
Muſica norates/phœbo duce/venit ad oras.
16
Scimus & argutos voce ſonare modos.
17
A regione procul nora:permeidos vnda
18
Sacra ſcatet:nec nos Aona prata rigant:
19
Gręcia clara ſuos potuit lurare poetas:
20
Hęc quia vicino flumine paa fuit.
21
Ad latios lares facilis penetrauit Apollo:
22
Attulit et ſecum plera canora lyrę.
23
Nos tamen/horrendis cœlum produxit in oris/
24
ln quibus ingenii e non bene cultus ager.
25
Sarmatice loquimur:ruamus verba labello:
26
Crailoquas voces patria nora tulit.
27
Sed poꝗᷓ Titio ſacras euoluere muſas
28
Incępit:lepidos at docere modos:
29
Manauit udioſa cohors:quę peine/molli
a4r

IIII
30
Ludit: & aringit verba ſoluta pede.
31
Vtile nam doo multis palleſcere ludo:
32
Hoc nihil egregius maximus orbis habet.
33
Virtus & ratio udiorum:pręmia laudum
34
Parturit: & tituli emmata clara parat.
35
Vatibus & dantur meriti fomenta laboris:
36
Et retinet laudes diua thalia ſuas.
37
Plaude ſenex/noro viridis quo plaude iuuēta
38
Duori:veer hoc duce creſcit honor.
39
Pandere ſcit numeris diui ſacraria phœbi:
40
Nil latet Aoniis fontibus huncce virum.
41
Oſcula ſępe damus teneris iucunda labellis
42
Verſibus egregiis:dulcis amice:tuis.
43
O vtinam tecum poem traare loquelas
44
Aiduas:nitidos & ſotiare pedes.
45
Quicquid enim ſacris phœbi de fontibus hauris:
46
Candidulus numeris neis & eloquio.
47
In lyricis modulis blandiima carmina dias:
48
Struilis:argutus:candidus/ at teres.
49
Non elegis minor es:te Coi ſacra philetę
50
Accipiunt comitem.te ſocium vocant.
51
Sed quia non opus e clarū laudare poetam:
52
Iam facit emeritam pagina ſcripta fidem.