GW5061/B34
f5r
XLV
XLV ] XIV GW5061
[ Kap. 34 ]
Semper fatuus
1'
Est qui contendit se prudentem vsque putari
2'
Cum sapiat penitus nil (mihi crede) boni :
3'
Non discit mores : non est virtutis amator :
4'
Sed manet infœlix anser / vt ante fuit.
Stultitia
gaudium
stultorum
Vir prudens diri⸗
git gressus suos.
Cęlum non ani⸗
mum mutant qui
per mare currunt
Sapientior sibi
stultus videtur sep⸗
tem viris loquen⸗
tibus sententias.
1
Qui bona multa videt : pręclaras perlegit artes :
2
Audit & egregium quicquid in orbe viget.
3
Virtutis monumenta sacre moresque politos
4
Conspicit : & studii flumina amęna videt
f5v

FOLIO
5
Gymnasium : ludos celebres : spectacula mundi
6
Lustrat : & arrectus per loca multa volat.
7
Nil tamen addiscit : neque enim hęc monumenta vetusta
8
Prosunt : vt melior fiat & vtilior.
9
Quicquid habet rerum alterius collecta supellex
10
Aedibus id semper gliscit adesse suis.
11
Hoc desiderio stultissima vota notantur :
12
Res semper fatuis ex nouitate placent :
13
Ad gentes currunt varias populosque peragrant
14
Ignotos : lustrant quicquid in orbe iacet.
15
Ne quid in externis maneat regionibus
regionibus ] regionibns GW5061
vsquam
16
Intactum : peregre stultus vbique volat.
17
Ad Pataui muros : ad celsę mœnia Romę :
18
Ad Solymas currunt : Assyriosque lares :
19
Curritur ad Lybien : penetrant Memphitica regna.
20
Pyramides lustrant. Attica regna vident.
21
Attamen apportant sapientis pręmia nulla :
22
Non specimen morum : non decus ingenii :
23
Cœlum non animum mutant qui trans mare currunt.
24
Stulti discedunt : mox fatui redeunt.
25
Possumus hos mores inter cenacula nostra
26
Discere : si imprudens vis fore : siste pedem :
27
In patriis laribus tam stultas carpimus artes.
28
Non aliena opus est perquirere inde loca
29
Quin animo exculto diuinum imitare Platonem :
30
Vt saperet doctos quęsiit ille viros :
31
Nec sine doctrina Graias concessit ad oras :
32
Quo tandem ingenuas concumularet opes
33
Quisquis ab ęde sua patria / volat improbus anser :
34
Ille domum rediens / anser vt ante / manet.
GW5061/B34
f5r
XIV
[ Kap. 34 ]
Semper fatuus
1'
E qui contendit ſe prudentem vſ putari
2'
Cum ſapiat penitus nil (mihi crede) boni:
3'
Non diſcit mores:non e virtutis amator:
4'
Sed manet infœlix anſer/vt ante fuit.
Stulti
tia gau⸗
diū ul⸗
torū
Vir prudens diri
git greus ſuos.
Cęlum non ani⸗
mum mutāt qui
per mare currunt
Sapientior ſibi
ultus videt ſep
tem viris loquen
tibus ſententias.
1
Qui bona multa videt:preclaras perlegit artes:
2
Audit & egregium quicquid in orbe viget.
3
Virtutis monumenta ſacre moreſ politos
4
Conſpicit:&udii flumina amęna videt
f5v

FOLIO
5
Gymnaſium:ludos celebres: ſpeacula mundi
6
Lurat:&arreus per loca multa volat.
7
Nil t addiſcit: nę enim hęc monumēta vetua
8
Proſunt:vt melior fiat & vtilior.
9
Quicquid habet rerū alterius collea ſupellex
10
Aedibus id ſemper gliſcit adee ſuis.
11
Hoc deſiderio ultiima vota notant :
12
Res ſemper fatuis ex nouitate placent:
13
Ad gentes currunt varias populoſ peragrant
14
Ignotos:lurant quicquid in orbe iacet.
15
Ne quid in externis maneat regionibns vſꝗᷓ
16
Intaum:peregre ultus vbi volat.
17
Ad Pataui muros:ad celſę mœnia Romę:
18
Ad Solymas currunt:Ayrioſ lares:
19
Currit ad Lybien:penetrant Memphitica regna.
20
Pyramides lurant.Attica regna vident.
21
Attamen apportant ſapientis premia nulla:
22
Non ſpecimen morum:non decus ingenii:
23
Cœlum non animū mutant qui tranſmare currūt.
24
Stulti diſcedunt:mox fatui redeunt.
25
Poumus hos mores inter cęnacula nora
26
Diſcere:ſi imprudens vis fore:ſie pedem:
27
In patriis laribus tam ultas carpimus artes.
28
Non aliena opus e perquirere inde loca
29
Quin animo exculto diuinum imitare Platonem:
30
Vt ſaperet doos quęſiit ille viros:
31
Nec ſine dorina Graias conceit ad oras:
32
Quo tandem ingenuas cōcumularet opes
33
Quiſꝗs ab ęde ſua patria/volat improbus anſer:
34
Ille domum rediens/anſer vt ante/manet.

Belege

5
natio non facit
medicum . et
nulla ars dis⸗
citur loco.
Belege

10
Eccle. xxix.
Belege

13
Prouer. xxvi
Luce. xv.
Belege

Belege

30
Hiero. in pro
logo biblie
Belege

33
Ad hebr. xiii
Belege