GW5061/B55
h7r
LXIII
[ Kap. 55 ]
De fatuis medicis & empericis.
1'
Artem qui medicam tremulis molitur in ægris :
2'
Nec tamen indocta scit medicare manu.
3'
Arte carens : vires naturę nescit / & herbas :
4'
Ludius & fatuus / ridiculusque manet.
Medicus
indoctus
Licet medico euen⸗
tus mortalitatis
imputari non debet
eius tamen imperitia an
numeratur culpę si
seruum malo secue⸗
rit aut perperam ei
medicamentum de⸗
derit. Solis igitur
medicis impune
hominem occidisse
phas est A medico
indocto a cibo bis
cocto : et praua
muliere : libera nos
domine.
1
Hic etiam nostrum poterit conscendere currum
2
Et modo
modo ] mode GW5061
stultigerę carbasa ferre ratis :
3
Visitat empericus quisquis morbo ve grauatum : aut
4
Morte laborantem quem videt atque notat :
h7v

FOLIO
5
Atque ait : expecta donec documenta librorum
6
Inspiciam : quo te rite iuuare queam.
7
Dumque domum medicus redit : & concepta libelli
8
Scrutatur : mortis hunc vera fata premunt.
9
Atque animam expirat : soluuntur corporis artus :
10
Sera nimis medici stulta medela fuit.
11
Nituntur plures artem tractare medendi :
12
Et quorum penitus pectora nil sapiunt :
13
Non voluunt libros : aut quas Podalyrius artes
14
Inuenit : Mesues nec documenta legunt :
15
Non Auicenna docet medicos tam dogmata vana :
16
Nec tales medicos : docte Galene : foues :
17
Sed sua in herbarum discunt medicamina libro :
18
Multa superstitio : dogmata falsa patent.
19
Et vetulę prauam pręstant medicaminis vsum.
20
Quas sequitur passim sedula turba tamen.
21
Profitentur enim cunctos sanare dolores :
22
Perque horas cunctas / per loca / perque dies.
23
Et sua quod puero atque seni collyria prosint :
24
Quod matrem iuuit : prosit idemque seni.
25
Non opus est causas rerum atque elementa tueri :
26
Naturę vires hęc medicina premit.
27
Et morbos varios vna dissoluit in herba :
28
Qualem forte sibi Thessala saga dedit.
29
O cucule emplastro quis te docet / aut alabastro
30
Ex vno cunctis posse pręesse malis?
31
Est medicus : veluti indoctus solet esse patronus
32
Consultus / qui non scit dare consilium.
33
Aut te non medicum dicas : aut disce mederi :
34
Aut si vis medicus : sis fatuusque simul.
GW5061/B55
h7r
LXIII
[ Kap. 55 ]
De fatuis medicis & empericis.
1'
Artem qui medicam tremulis molitur in ægris:
2'
Nec tamen indoa ſcit medicare manu.
3'
Arte carens:vires naturę neſcit/&herbas:
4'
Ludius & fatuus/ridiculuſ manet.
Medicuſ
indoctus
Licet medico euē
tus mortalitatis
imputari non dʒ
eius t imꝑitia an
numerat culpę ſi
ſeruū malo ſecue
rit aut peram ei
medicamētū de⸗
derit.Solis igitur
medicis impune
hominē occidie
phas ē A medico
ī doo a cibo bis
coo : et praua
mulier̄:libera nos
domine.
1
Hic etiā norū poterit conſcendere currum
2
Et mode ultigerę carbaſa ferre ratis:
3
Viſitat empericus ꝗſꝗs morbo ve grauatū:aut
4
Morte laborantem quē videt at notat:
h7v

FOLIO
5
At ait:expea donec documenta librorum
6
Inſpiciam:quo te rite iuuare queam.
7
Dum domum medicus redit:&concępta libelli
8
Scrutatur:mortis hunc vera fata premunt.
9
At animā expirat:ſoluuntur corporis artus:
10
Sera nimis medici ulta medela fuit.
11
Nituntur plures artem traare medendi:
12
Et quorum penitus peora nil ſapiunt:
13
Non voluūt libros:aut quas Podalyrius artes
14
Inuenit:Meſues nec documenta legunt:
15
Nō Auicēna docet medicos tam dogmata vana:
16
Nec tales medicos:doe Galene:foues:
17
Sed ſua in herbarū diſcunt medicamina libro:
18
Multa ſuꝑitio:dogmata falſa patent.
19
Et vetulę prauam pręant medicaminis vſum.
20
Quas ſequitur paim ſedula turba tamen.
21
Profitentur enī cunos ſanare dolores:
22
Per horas cunas/per loca/per dies.
23
Et ſua ꝙ puero at ſeni collyria proſint:
24
Quod matrem iuuit:proſit idē ſeni.
25
Non opus e cauſas rerum at elementa tueri:
26
Nature vires hęc medicina premit.
27
Et morbos varios vna dioluit in herba:
28
Qualem forte ſibi Theala ſaga dedit.
29
O cucule emplaro quis te docet/aut alabaro
30
Ex vno cunis poe preee malis?
31
E medicus:veluti indous ſolet ee patronus
32
Conſultus/qui non ſcit dare conſilium.
33
Aut te non medicum dicas:aut diſce mederi:
34
Aut ſi vis medicus:ſis fatuuſ ſimul.

1
Iusti. de le. ac
qui. inperitia .
ff. de re. iu. im
peritia.
xxix. dis. c. fi.
Belege

Belege

11
Eccl . xxxviii
Belege

12
Io. an. de sen.
ex. c. i. li. vi.
Belege

17
Sapien. xii.
Belege

21
glo. in c. fi.
xxix. dis.
Belege


29
Cuculus chi⸗
rurgicus

31
Sapien. i.
Belege