GW5061/B64
i8r
LXXII
[ Kap. 64 ]
De iracundis mulieribus.
1'
Sunt plerique mares / asinos equitare frequenter
2'
Qui cuperent : si non fœmina prima foret :
3'
Sed quia pręcipitem mulier contorquet asellum :
4'
Fœmineo hinc generi pareat vsque pecus.
Ira muliebris.
Mulierem bonam quis
inueniet? procul de
vltimis finibus pre⸗
cium eius. Melius est
habitare in terra
deserta quam cum muli⸗
ere rixosa & iracun⸗
da Commorari leo⸗
ni & draconi pla⸗
cebit plus quam habita⸗
re cum muliere nequam
Breuis omnis malici
a super maliciam mu⸗
lieris Et non est ira
super iram mulieris.
1
Fœmineum laudare genus mea carmina vellent
2
Nunc potius : sed me causa maligna mouet.
3
Si natura negat : facit indignatio versum :
4
Fœmina me patitur praua silere nihil :
i8v

FOLIO
5
Commendare bonas mulieres semper amabo
6
Sed prauas versu dilacerare decet.
7
Ad quod securum facit / & dictare paratum :
8
Nulla quę hanc satyram fœmina docta leget :
9
Gracchorum mater leget hos Cornelia nunquam
10
Versiculos : mulier nulla diserta leget :
11
Propterea audaci depromam carmina vultu
12
Laudabo iustas : dilaniabo malas.
13
Fœmina
Fœmina ] Eœmina GW5061
quę sophię iucundo lacte fouetur :
14
Et quam delectat cum probitate decor :
15
Non facile ad crimen putidum : moresque pudendos.
16
Corruit : aut tentat dedecus atque nefas :
17
Fœmina
Fœmina ] Eœmina GW5061
iusta quidem mulcet plerumque maritum
18
Iratum : placat seuitiamque viri.
19
Rex quondam Assuerus : mandauerat ense necandos
20
Hebręos cunctos / & iugulare viros :
21
Hester sed verbis placabat pectora regis :
22
Iratum blanda molliit atque prece :
23
Rex pius a Nabal spretus : lenitur ab vna
24
Abigayl : gladium / continuitque manum.
25
Consilium dat casta bonum. dat fœmina mores
26
Ingenuos. mala sed non pia vota parit.
27
Consilio Salomon mulierum infectus iniquo :
28
Vt coleret falsos / in sua damna / deos.
29
Linguulaca est mulier : semper profundere voces :
30
Verba dira cupit : & sine fine loqui.
31
Pieris innumeros pullos eduxerat olim :
32
Longius emisit semina pica loquax.
33
Erue diue pater / rex cœli & conditor orbis :
34
A nequam & praua nos muliere precor.
k1r

LXXIII
35
Est picis similis mulierum garrula turba
36
Quę garrit : queritur / eiulat atque furit.
37
Fœmina quę semper nocturnis litigat horis :
38
Et pacem in strato non sinit esse thoro
39
Murmurat : & tacitos blactit malesana susurros :
40
Atque molesta viro litigat illa nimis
41
Fœmina sępe etenim versuta est atque maligna
42
Vt sibimet prudens / imperet vsque viro :
43
Nec poterit tolerare boni documenta mariti :
44
Nec vult pacifici vota tenere viri.
45
Sępe cadit iustus metuenda in damna maritus :
46
Vxoris temere quę sibi lingua parit.
47
Amphion testis. Thebanę conditor arcis :
48
Vxoris Niobes crimina morte luit.
49
Si fas vsque loqui foret his : Calphurnia nudum
50
Monstraret clunem : & posteriora viris.
51
Nulla adeo in terris animantia / siue creata :
52
Quantum fœmineum concitat ira genus.
53
Fœmina dum insanit malefido agitata furore
54
Sęuitiam superat : dira leęna : tuam :
55
Sęuior hyrcana est hęc fœmina tygride : raptos
56
Dum catulos sequitur : fœmina sęua magis.
57
Exemplum prębet nobis irata Medea :
58
Natos truncauit quę furibunda suos.
59
Exemplumque dabit nobis simul impia Progne :
60
Quę teneri nati membra necata coquit.
61
Quod nisi perdoctus Iuuenalis cuncta referret
62
Crimina : quę mulier fingere sępe solet :
63
Vellem quandoquidem ritus memorare vetustos
64
Fœminei generis : & recitare dolos.
k. i.
k1v

FOLIO
65
Cor mulieris enim : cunctis spinosius herbis :
66
Felle tumet semper : pectora bile dolent :
67
Nil manet intactum putido mulieris ab ore :
68
Perturbant mores : fœdera / iura / fidem :
69
Et foedant thalamum sacrum : nec pronuba Iuno
70
as vetat invetitę crimina legis agunt.
71
Fida comes nulli mulier vult esse marito :
72
Grande supercilium fœmina praua gerit.
73
Euacuat loculos nummis : & conterit omnes
74
Census : atque domus pensitat acta nihil.
75
Sunt tria sollicitant quę terram / quę mare : quartum
76
Quod nec terra potest : nec maria vlla pati :
77
Seruus qui factus dominus / magnusque patronus :
78
Tum fatuus totiens ebrius atque satur :
79
De infuriosa quidem mulier : pręcordia cuius
80
Liuor edax semper : iraque sęua rapit.
81
Quartum quod superat cuncta hęc / ancilla superba :
82
Heres quę dominę sit cito facta suę.
83
At modo de tali cupio muliere silere :
84
Prębet quę poclis dira venena viro.
85
Qualis Agrippina : aut vesanę Pontia mentis :
86
Quales & satyri pagina docta notat.
87
Bęlides occursu terrent modo corda virorum.
88
Sęua Clitimnestra : & fœmina quęque mala.
89
Iungitur in thalamis Lucretia rara maritis :
90
Thais habet partes perfida in orbe suas :
91
Portia rara hodie contingit iuncta Cathoni :
92
Nec multis nubit casta Sabina viris.
93
Fœlix qui poterit mulierem ad vota tenere
94
Vsque sua : & castum continuare thorum.
GW5061/B64
i8r
LXXII
[ Kap. 64 ]
De iracundis mulieribus.
1'
Sunt pleri mares/aſinos equitare frequenter
2'
Qui cuperent:ſi non fœmina prima foret:
3'
Sed ꝗa precipitem mulier contorquet aſellum:
4'
Fœmineo hinc generi pareat vſ pecus.
Jra muli
ebris.
Mulierē bonā ꝗs
inueniet? ꝓcul de
vltimis finibus ⸗
ciū eius. Meliꝰ e
habitare in terra
deſerta ꝗᷓ cū muli
ere rixoſa &iracū
da Cōmorari leo
ni&draconi pla⸗
cebit plꝰ ꝗᷓ habita
re cū muliere neꝗᷓ
Breuis oīs malici
a ſuꝑ maliciā mu
lieris Et non ē ira
ſuꝑ irā mulieris.
1
Fœmineū laudare genus mea carmina vellent
2
Nunc potius:ſed me cauſa maligna mouet.
3
Si natura negat: facit indignatio verſum:
4
Fœmina me patitur praua ſilere nihil:
i8v

FOLIO
5
Cōmendare bonas mulieres ſemper amabo
6
Sed prauas verſu dilacerare decet.
7
Ad quod ſecurū facit/&diare paratū:
8
Nulla ꝙ hanc ſatyram fœmina doa leget:
9
Gracchorum mater leget hos Cornelia nunꝗᷓ
10
Verſiculos:mulier nulla diſerta leget:
11
Propterea audaci depromam carmina vultu
12
Laudabo iuas:dilaniabo malas.
13
Eœmina quę ſophię iucūdo lae foue t:
14
Et quam deleat cū probitate decor:
15
Non facile ad crimen putidū:moreſ pudendos.
16
Corruit:aut tentat dedecus at nefas:
17
Eœmina iua quidem mulcet plerū maritū
18
Iratum:placat ſeuitiam viri.
19
Rex quondā Auerus:mandauerat enſe necādos
20
Hebręos cunos/& iugulare viros:
21
Heer ſed verbis placabat peora regis:
22
Iratū blanda molliit at prece:
23
Rex pius a Nabal ſpretus:lenit ab vna
24
Abigayl:gladiū/continuit manū.
25
Conſiliū dat caa bonū. dat fœmina mores
26
Ingenuos.mala ſed non pia vota parit.
27
Conſilio Salomon mulierum infeus iniquo:
28
Vt coleret falſos/in ſua damna/deos.
29
Linguulaca e mulier:ſemper profundere voces:
30
Verba dira cupit:&ſine fine loqui.
31
Pieris innumeros pullos eduxerat olim:
32
Longius emiſit ſemina pica loquax.
33
Erue diue pater/rex cœli & conditor orbis:
34
A nequam & praua nos muliere precor.
k1r

LXXIII
35
E picis ſimilis mulierum garrula turba
36
Quę garrit:querit/eiulat at furit.
37
Fœmina quę ſemper nournis litigat horis:
38
Et pacem in rato non ſinit ee thoro
39
Murmurat:& tacitos blait maleſana ſuſurros:
40
At molea viro litigat illa nimis
41
Fœmina ſępe etenim verſuta e at maligna
42
Vt ſibimet prudens/imperet vſ viro:
43
Nec poterit tolerare boni documenta mariti:
44
Nec vult pacifici vota tenere viri.
45
Sępe cadit iuus metuenda in damna maritus:
46
Vxoris temerę quę ſibi lingua parit.
47
Amphion teis. Thebanę conditor arcis:
48
Vxoris Niobes crimina morte luit.
49
Si fas vſ loqui foret his:Calphurnia nudum
50
Monraret clunem:&poeriora viris.
51
Nulla adeo in terris animantia/ſiue creata:
52
Quantum fœmineum concitat ira genus.
53
Fœmina dum inſanit malefido agitata furore
54
Sęuitiam ſuperat:dira leęna:tuam:
55
Seuior hyrcana e hęc fœmina tygride:raptos
56
Dum catulos ſequitur:fœmina ſęua magis.
57
Exemplū prębet nobis irata Medea:
58
Natos truncauit quę furibunda ſuos.
59
Exemplū dabit nobis ſimul impia Progne:
60
Quę teneri nati membra necata coquit.
61
Ꝙ niſi perdous Iuuenalis cuna referret
62
Crimina:quę mulier fingere ſępe ſolet:
63
Vellem quandoquidem ritus memorare vetuos
64
Fœminęi generis:&recitare dolos.
k.i.
k1v

FOLIO
65
Cor mulieris enim:cūis ſpinoſius herbis:
66
Felle tumet ſemper:peora bile dolent:
67
Nil manet intaū putido mulieris ab ore:
68
Perturbant mores:fœdera/iura/fidem:
69
Et foedant thalamū ſacrū:nec pronuba Iuno
70
Has vetat in vetite crimina legis agunt.
71
Fida comes nulli mulier vult ee marito:
72
Grande ſupercilium fœmina praua gerit.
73
Euacuat loculus nūmis:&conterit omnes
74
Cenſus: at domus penſitat aa nihil.
75
Sunt tria ſollicitant quę terram/quę mare:quartū
76
Quod nec terra pote:nec maria vlla pati:
77
Seruus qui faus dominus/magnuſ patronus:
78
Tum fatuus totiens ebrius at ſatur:
79
De infurioſa quidem mulier:pręcordia cuius
80
Liuor edax ſemper:ira ſęua rapit.
81
Quartū quod ſuperat cūa hęc/ancilla ſuꝑba:
82
Hęres quę dominę ſit cito faa ſuę.
83
At modo de tali cupio muliere ſilere:
84
Prębet quę poclis dira venena viro.
85
Qualis Agrippina:aut veſanę Pontia mentis:
86
Quales &ſatyri pagina doa notat.
87
Bęlides occurſu terrent modo corda virorum.
88
Sęua Clitimnera:&fœmina quę mala.
89
Iungit in thalamis Lucretia rara maritis:
90
Thais habet partes perfida in orbe ſuas:
91
Portia rara hodie contingit iuna Cathoni:
92
Nec multis nubit caſta Sabina viris.
93
Fœlix qui poterit mulierem ad vota tenere
94
Vſ ſua:&caum continuare thorum.

3
prouer. xxi.
Ecclesi. xxv.
Belege

5
prouer. xxi.
Belege


13
Ecclesi. xix.
Belege

17
Ecclesi. xxvi.
Belege

19
Hester. v.
Belege

22
i. Reg. xxv
Ecclesi. xl.
Prouer. vi.
iii. Reg. xi.
Eccle. xlvii.
Prouer. ix.
& . xxv.
Ecclesi. xxv.
Ecclesi. xlii.
metha.
Belege

33
Prouer. ii.
Eccs. vii.
Belege

35
Ecclesi. xiii.
Belege

36
prouerbi. vii.
Belege

37
Iuue. vi. saty.
Belege

38
Eccle. 26.
Belege

39
prouer. ii. & . v.
Belege

41
Eccles. xix. &
xxv.
Belege

45
Eccs. vii.
Belege

47
Oui. vi. meth
Belege

49
in. l. ff. de postu
Belege

52
Ecclesi. xxv.
Belege

Belege

Belege

65
Eccs. vii.
Belege

67
Eccle. 25.
Belege

69
Prouer. ix.
Eccle. xlvi.
Belege

Belege

74
Prouer. xxx
Belege

Belege





93
prouer. xii.
Ecclesi. xxv.
& . xxvi.
Belege