GW5061/B85
m6r
XCIIII
[ Kap. 85 ]
De neglectu mortis.
1'
Non generi / aut opibus / virtuti / aut moribus o mors
2'
Parcis vbique bonis : cuncta creata rapis.
3'
Quo magis hos stultos reor insanire profecto
4'
Qui tua prouideant non bene tela cito.
Mortis
neglectus.
In hoc omnes falli⸗
mur quod mortem non
prouidemus : cum
nihil certius mor⸗
te : nihil incertius
hora mortis. Iste
moritur robustus &
sanus diues & fę⸗
lix. viscera ęius ple
na sunt adipe. &
medullis ossa illi
us irrigantur Alius
vero moritur in ama
ritudine animę suę
absque vllis opibus.
& tamen simul in pul
uere dormient : &
vermes operient eos
1
Fallimur o fratres : error quoque singula torquet
2
Viuida : quippe nimis incauti pergimus omnes
3
Terrorem mortis : & inexorabile fatum
4
Negligimus : nihil attenti / quod terminus instat :
m6v

FOLIO
5
Et si certus : at incerto versatilis auso.
6
Quo medio : ignoras / & qualiter / aut vbi / quando
7
Tu moriere tamen : fato concędere certum est.
8
Omnes transimus pariter : fluuialis vt vnda :
9
Sed quia tam varie morimur : tu cras / hodie ve :
10
Serius aut citius sequitur vicinus : eo fit :
11
Credula decipiat vt spes / mortalia cuncta :
12
Hora incerta simul rapiat iuuenesque senesque.
13
Arra subest : contractus habet sua iura : rescindi
14
Non poterit : peccata necem fecere nephandam.
15
Nemo satis tardus : mors omnia tempore quo vult
16
Absumit : tibi forma licet sit pulchra : venusta aut :
17
Sis validus : fortis / nil refert / morte peribis :
18
Nec mora : ferali monstro correptus : abactis
19
Viribus : exhalas. corpus sudore rigescit
20
Frigidulo : mox forma nitens pallore putrescit :
21
Corda tremunt : stridor dubius : titubantia verba :
22
Vita cadit : mors instat atrox : sic sternimur omnes
23
O fatum crudele nimis : funesta profecto
24
Hora illis lœthi quos vana pecunia vinxit :
25
Et qui diuitiis soli incubuere repertis :
26
Delectat mundi quos gaudia : mox sed eundum est
27
Pallida mors : ęquo pulsat pede regia cuncta
28
Vestibula (vt flaccus resonat) miserasque tenebras
29
Fastus non curat : pomposaque pectora spernit :
30
Muneribus nullis placatur : florida cessant
31
Verbaque : rhetorico quę sunt prolata boatu.
32
Papa sacer : villanus iners : discrimine migrans
33
Consimili : effugiet nec enim qui euadere tentat.
34
Nec quisquis securus erit : mors omnia tollit.
m7r

XCV
35
Cuncta rapit. si Nestoreum quis vixerit ęuum :
36
Siue Sybillinum : vita aut breuiore fruatur :
37
Nil refert : pereunt moribundo tramite cuncti.
38
Mille hyemes viuas : moriere tamen : tibi finis
39
Morte datur : rarus centum qui viuit in annos :
40
At tandem inuitus morietur : sępe volensque.
41
Post patrem / modico viuit quoque tempore natus :
42
Morte patrem interdum pręcurrit filius : vnus
43
Post alium vadit : donec pater atque iuuentus
44
Deficient : tandem flammęque elementa repurgent.
45
Cur ergo ploras : malesane. & funera planctu
46
Defles horrisono. fatuum est turbare quietem
47
Sopito : vixit sua tempora : moxque sequemur :
48
Mortis & inferias gustabimus : ibimus omnes.
49
Adde quod ante diem multis fuit vtile quondam
50
Posse mori : & vite miserę finire labores.
51
Consciuere sibi plures medicamine mortem :
52
Ast alii laqueo / aut ferro : vitamque perosi
53
Proiecere animas : multis res commoda mors est.
54
O quot captiuos e carcere liberat acri :
55
Soluuntur fato funes : tormenta : catastę.
56
Et qui torquendi fuerant sine fine flagello.
57
Libera fortunę mors est. quę pauperis ędes
58
Et regum turres ęquo moderamine versat.
59
Et si partitur male opes fortuna nefanda :
60
Inque bonos sęuit : tollit vel in astra malignos :
61
Id tandem ęquali / mors horrida / lance rependit
62
Quam sibi periodum / metam / seriemque diemque
63
Mors statuit : seruat : firmo hanc adamante ligatque.
64
Hęc precibus cessura nihil : sola illa refutat
m7v

FOLIO
65
Quicquid in orbe placet : pręceptaque nulla veretur.
66
In girum versat vestigia dira : choream
67
Saltat & horridulam : cui nemo obsistere possit :
68
Non papa : aut cęsar / rex / pręsul / ciuis / egenus :
69
Sępe prius lassare pedes mors perfida cogit
70
Quam credas : cantumque tubę obseruare ferocem.
71
Sarcophagum facias quid prod᷎est marmore & auro
72
Qui bonus est : cœlo tegitur / si non habet vrnam.
73
Acta errore quidem / vano Arthemisia struxit
74
Mauseolum. septenam inter spectacula mundi
75
Quod prisci annumerant : auro gemmisque relucens.
76
Extulit hinc Chemnis stupidam per sęcula cuncta
77
Pyramidem : qualem nec sol / neque tellus obiuit.
78
Millia tercentena hominum : per lustra quaterna :
79
(Vt diodorus ait)molem hanc vix condere possunt.
80
Quid. quod opes pene exhausit Memphitica tellus
81
Quo plebem artificum solis radicibus : atque
82
Exiguis herbis aleret? quis cętera narret
83
Fercula? vix aliquis sit vel ditissimus ipse
84
Princeps ex nostris(nisi fallar)solueret illa.
85
Pyramidem Rhodopis struxit : diues quoque Amasis :
86
Quid tamen hoc? frustra est orbem diducere totum.
87
Est res vana quidem / quam vix hęc nostra carina
88
Concipit : impensas tot frustra inferre sepulchris :
89
Et cineri atque luto tantam ędificare speluncam.
90
Interea vna salus animę : contemnitur : atque
91
Negligitur : quamuis viuat per sęcula mille.
92
Terra deo benedicta omnis : decorata sepulchra
93
Iustus habet : vel sub diuo / aut alicunde quiescat.
94
Tempestiue igitur venturam dirige mortem :
95
Conciliare deo : scelerati pessima mors est.
GW5061/B85
m6r
XCIIII
[ Kap. 85 ]
De negleu mortis.
1'
Nō generi/aut opibꝰ/virtuti/aut moribꝰ o mors
2'
Parcis vbi bonis:cuna creata rapis.
3'
Quo magis hos ultos reor inſanire profeo
4'
Qui tua prouideant non bene tela cito.
Mortis
negleꝰ.
In hoc oēs falli⸗
mur ꝙ mortē nō
ꝓuidemus: cum
nihil certiꝰ mor⸗
te:nihil incertius
hora mortis. Ie
morit robuꝰ &
ſanus diues & fę⸗
lix. viſcera ęiꝰ ple
na ſunt adipe. &
medullis oa illi
us irrigant Alius
vero morit ī ama
ritudīe aīmę ſuę
abſ vllis opibꝰ.
& t ſimul in pul
uere dormiēt:&
vermes oꝑiēt eos
1
Fallimur o fratres:error quo ſingula torquet
2
Viuida:quippe nimis incauti pergimus omnes
3
Terrorem mortis:& inexorabile fatum
4
Negligimus:nihil attenti/ꝙ terminus inat:
m6v

FOLIO
5
Et ſi certus:at incerto verſatilis auſo.
6
Quo medio:ignoras/& qualiter/aut vbi/ quando
7
Tu moriere tamen:fato concędere certū e.
8
Omnes tranſimus pariter:fluuialis vt vnda:
9
Sed quia tam varie morimur:tu cras/hodie ve:
10
Serius aut citius ſequitur vicinus:eo fit:
11
Credula decipiat vt ſpes/mortalia cuna:
12
Hora incerta ſimul rapiat iuueneſ ſeneſ.
13
Arra ſube:contraus habet ſua iura:reſcindi
14
Non poterit:peccata necem fecere nephandam.
15
Nemo ſatis tardus:mors oīa tempore quo vult
16
Abſumit:tibi forma licet ſit pulchra:venua aut:
17
Sis validus:fortis/nil refert/morte peribis:
18
Nec mora:ferali monro correptus:abais
19
Viribus:exhalas.corpus ſudore rigeſcit
20
Frigidulo:mox forma nitens pallore putreſcit:
21
Corda tremunt:ridor dubius:titubantia verba:
22
Vita cadit:mors inat atrox:ſic ernimur omnes
23
O fatum crudele nimis:funea profeo
24
Hora illis lœthi quos vana pecunia vinxit:
25
Et qui diuitiis ſoli incubuere repertis:
26
Deleat mūdi quos gaudia:mox ſed eundū e
27
Pallida mors:ęquo pulſat pede regia cuna
28
Veibula (vt flaccus reſonat( miſeraſ tenebras
29
Faus non curat:pompoſa peora ſpernit:
30
Muneribus nullis placatur:florida ceant
31
Verba:rhetorico quę ſunt prolata boatu.
32
Papa ſacer:villanus iners:diſcrimine migrans
33
Conſimili:effugiet nec enim qui euadere tentat.
34
Nec quiſquis ſecurus erit:mors omnia tollit.
m7r

XCV
35
Cuna rapit.ſi Neoreū quis vixerit ęuum:
36
Siue Sybillinum:vita aut breuiore fruat:
37
Nil refert:pereunt moribundo tramite cūi.
38
Mille hyemes viuas:moriere tamen:tibi finis
39
Morte datur:rarus centū qui viuit in annos:
40
At tandem inuitus moriet:ſępe volenſ.
41
Po patrem/modico viuit quo tempore natus:
42
Morte patrem interdum pręcurrit filius:vnus
43
Po alium vadit:donec pater at iuuentus
44
Deficient:tandem flāmę elementa repurgent.
45
Cur ergo ploras:maleſane.& funera planu
46
Defles horriſono.fatuum e turbare quietem
47
Sopito:vixit ſua tempora:mox ſequemur:
48
Mortis & inferias guabimus:ibimus omnes.
49
Adde ꝙ ante diem multis fuit vtile quondam
50
Poe mori:& vite miſerę finire labores.
51
Conſciuere ſibi plures medicamine mortem:
52
A alii laqueo/aut ferro:vitam peroſi
53
Proiecere animas:multis res cōmoda mors e.
54
O quot captiuos e carcere liberat acri:
55
Soluunt fato funes:tormenta:cataę.
56
Et qui torquendi fuerāt ſine fine flagello.
57
Libera fortunę mors e.quę pauperis ędes
58
Et regum turres ęquo moderamine verſat.
59
Et ſi partit male opes fortuna nefanda:
60
In bonos ſęuit:tollit vel in ara malignos:
61
Id tandem ęquali/mors horrida/lance rependit
62
Quam ſibi periodum/metam/ſeriem diem
63
Mors atuit:ſeruat:firmo hāc adamante ligat.
64
Hęc precibus ceura nihil:ſola illa refutat
m7v

FOLIO
65
Quicquid in orbe placet:pręcepta nulla veret.
66
In girum verſat veigia dira:choream
67
Saltat & horridulā:cui nemo obſiere poit:
68
Non papa:aut cęſar/rex/pręſul/ciuis/egenus:
69
Sępe prius laare pedes mors perfida cogit
70
Ꝙᷓ credas:cantū tubę obſeruare ferocem.
71
Sarcophagum facias quid ꝓd᷎e marmore & auro
72
Qui bonus e:cœlo tegitur/ſi non habet vrnam.
73
Aa errore quidem/vano Arthemiſia ruxit
74
Mauſeolum.ſeptenā inter ſpeacula mundi
75
Quod priſci annumerant:auro gemmiſ relucēs.
76
Extulit hinc Chemnis upidam per ſęcula cūa
77
Pyramidem:qualem nec ſol/ne tellus obiuit.
78
Millia tercentena hominum:per lura quaterna:
79
(Vt diodorus ait)molem hāc vix cōdere pount.
80
Quid. ꝙ opes pene exhauſit Memphitica tellus
81
Quo plebem artificū ſolis radicibus:at
82
Exiguis herbis aleret?quis cętera narret
83
Fercula?vix aliquis ſit vel ditiimus ipſe
84
Princeps ex noris(niſi fallar)ſolueret illa.
85
Pyramidē Rhodopis ruxit:diues quo Amaſis:
86
Quid tamen hoc?frura e orbē diducere totū.
87
E res vana quidem/quam vix hęc nora carina
88
Concipit:impenſas tot frura inferre ſepulchris:
89
Et cineri at luto tantam ędificare ſpeluncam.
90
Interea vna ſalus animę:contemnitur:at
91
Negligit:ꝙᷓuis viuat per ſęcula mille.
92
Terra deo benedia omnis:decorata ſepulchra
93
Iuus habet:vel ſub diuo/aut alicunde quieſcat.
94
Tempeiue igitur venturam dirige mortem:
95
Conciliare deo:ſcelerati peima mors e.

Belege

6
Iob. xviii.
Belege

7
ii. Reg. xiiii.
Belege

8
Oui. x. meth.
Belege

11
prouer. x.
Eccles. ix.
Sapien ix
Genesis. ii.
Ad Roma. v.
Belege

Belege

16
Ecclesi. xi.
Ad Roma. vi
Iob. xxi.
Belege

21
Ecclesi. xvii
Belege

23
prouer. xi.
Eccle. xli.
Belege

25
Virg. vi. en.
Belege

27
Iob. xv.
Ecclesi. xlviii
Belege

32
Iob. iiii
Eccsᷓ. ii. & . iii
Ecclesi. xiiii.
Belege


39
l. fi. C. de sac.
san. eccle.
Iob. iii.
Belege

44
Apo. xxi.
Belege

47
in autem de nup
deinceps col. 4
Belege

Belege

52
Virg. vi. en.
Sapien. iii.
Belege

Belege

Belege

59
Virg. de for.
Belege

Belege

Eccle. xxxix.
Belege

65
i. corin. xv.
Belege

68
Ecclesi. xlviii
Eccsᷓ. ii. & iii
Belege

Belege

73
de qua Hiero
vii. a. g. li. x.
Belege

76
quo diodo. li. ii.
Belege

Belege

89
Esaię. xxii.
Eccsᷓ. vii.
Belege

92
xiii. q. ii. vbi/
cunque.
prouer. xi.
Psᷓ. xxxiii
Belege