21
Incautos fuge sed scopulos / penitusque latentes.
22
Scyllam / atque aduersi monstra caueto mali.
23
Anchora cum sit opus prora iactetur ab alta :
24
Ne tibi collidant ventus & vnda ratem.
25
Vortice pręcipitem / caue sis / ne te impetus vllus :
26
Siue procella vorax obruat. inde vale.
In Narragonicam profectionem
*
1
Hortor adeste viri quos nunc vocat eurus : eundum est
2
Stultorum in patriam / carbasa plena volant.
3
Tendite narragoniam propere : atque ab littore funem
4
Rumpite : nec mora sit. vncta carina natat.
5
Ilicet : obruimur / numerum sine fine videtis
6
Qui comitatur. eum non capit vna ratis.
7
Nec reputate viam / maribus dumtaxat apertam :
8
Quin & fœminea est copia mixta viris.
9
Peruigil exegit noctes (mihi crede) perhennes :
10
Qui nos collegit : composuitque rati.
11
Et merito. quis enim nostrum pręsentia curat ?
12
Pręteritisve dolet? siue futura cauet ?
13
Contemplator age hoc speculum : quicumque cupiscis
14
Scire hominum vitas : interitusque graues.
15
Nam qui se / vitamque suam speculatur in isto
16
Codice : non dicet se facile esse bonum.
17
Quod si quis / sapiens sibi / se nusquam putet esse
18
Nos inter : cunctis se sciat esse locis.
19
Ipse ego cunque locum volui mihi quęrere forsan :
20
Inueni in quouis me fore sępe loco.
21
Vera loqui deceat : rumpantur vt ilia stultis :
22
Illorum nec me iurgia vana mouent.

GW5061_016_Basel_a6v