VII
Prologus Iacobi Locher
Philomusi : in Narragoniam Incipit.
1
CVm mecum diu multumque cogitassem : lectores
2
fauentissimi : de rerum humanarum cursu confusissimo
3
: comperi mehercule : ex meditatione mea vigilanti /
4
quam plurimos errorum gradus : quibus humanum genus
5
in pręcipitium labitur. Ad sanandas igitur mortalium
6
ęgritudines / perturbationesque intolerabiles : plerique
7
sapientes ac litterati homines : fructuosissima dogmata
8
scripsere : quę vulnera mentis laceratę / Aesculapio
9
melius sanarent. Quippe apud Gręcos primitus instituta
10
fuere gymnasia in quibus salubris profitebatur medicina
11
: quę perturbatis animis fomenta ac nutrimenta
12
iucundissima conferebat. Unde & Socrates ille maximus
13
sophię cultor primus de moribus disputare cępit. Cum
14
enim in rebus naturalibus : certum bonorum ac summę
15
fœlicitatis finem ponere nequiret : mentis suę
16
contemplationes sublimes : ad moralium virtutum studia
17
contulit : & tantum in philosophia emicuit : vt ipse e
18
cęlo philosophiam euocasse diceretur. Is enim cum
19
mortales ipsos procliues ac pronos ad vicia
20
conspiceret : hoc remedio confusis moribus occurrere
21
cogitans / in publica Atheniensium palęstra : ea
22
docuit pręcepta : quę summi boni fontes limpidos
23
recludunt. Post fatum vero Socratis : successit
24
diuinus ille Plato : qui bonam ætatis suę partem in
25
morali Sophia consumsit. nec ab re : quonam
26
enim studio melius aut sanctius humano succurrere
27
potuisset generi? Scripsit saluberrimas leges : ędificauit

GW5061_017_Basel_a7r
9
Philosophia

24
disciplina.