FOLIO
Argumentum in narragoniam
1
AD humani generis fœlicitatem : documentumque
2
saluberrimum : stultorum classis ad Narragoniam
3
constructa fulget : quam quidem omnes conscendunt
4
: qui de semita veritatis : & aperto sani intellectus
5
calle vagantes : in varias & vmbrosas mentis tenebras
6
: ac corporis illecebras corruunt. Potuisset
7
pręsens hic noster libellus / non inconcinne satyra nuncupari
8
: sed auctorem nouitas tituli delectauit. sicuti enim
9
prisci satyrici : variis poematibus contextis : scelera ac
10
prauitates mortalium reprehendebant : ita nostra hęc
11
pagina. status & conditiones hominum ad oculos depingit
12
: vt tanquam in nitidissimo speculo : quisquis mores &
13
vitę suę lineamenta contueatur. Nolim tamen indignetur
14
fidus laboris nostri lector : verbum nos verbo minus
15
reddere (vt Flaccus ait) Sensus enim dumtaxat notasque
16
vernaculi carminis : simplici numero latine transtulimus
17
Quapropter & veniam pręsumptę nostrę audatię
18
ab omnibus lectoribus nos consecuturos confidimus
19
si prius ingenii nostri mediocritatem : & teneros lanuginis
20
annos considerauerint . poeticas nempe egressiones
21
: & fabulosam obscuritatem studiose pręterii :
22
nudisque & natiuis verborum structuris : facilique sententiarum
23
iunctura : opus absolui . Nostris iccirco lucubrationibus
24
votisque : quisque lector bene precari velit
25
: obsecramur.

GW5061_024_Basel_b2v
6
Satyra

11
Speculum stul⸗
torum.

Belege