FOLIO
5
Non licet iniuste nimium : nimiumque potenter
6
Innocuos turbare viros : & iura superba
7
Dicere : quę nequeas illęsa mente profari.
8
Pessimus ille quidem est fidum qui pungit amicum :
9
Et nocumenta suis rebus damnosa ministrat :
10
Verus amicitię gradus est : prodesse vicissim :
11
Et facere alternis vicibus bene facta propinquis.
12
Tempore iam nostro non producuntur amici :
13
Quales argolicas quondam viguere per oras.
14
Filius ęquoreę nymphę formosus Achilles :
15
Atque Menœciades falsis confossus in armis.
16
Quas Pylades laudes : pręconia quanta meretur :
17
Impiger insanum nusquam dum linquit Horestem :
18
Atque per ignotas terras comitatur amicum.
19
Quid demaden laudo? quid pythia carmine tollo?
20
Pignus amicitię solido qui adamante ligarunt :
21
Scipio magnanimus libyę dominator & arcis
22
Sydonię : charos recte est veneratus amicos :
23
Lelius ast itidem nobis exempla probatę
24
Prębet amicitię : cunctis imitanda per orbem.
25
Theseus argiuis timor & formido tyrannis
26
Qui fuit : & stygio victor bene notus in orbe :
27
Per diras acherontis aquas : per liuida regna :
28
Per vada lęthęi fluuii : per tartara nigra
29
Perithoum fidum comitem fuit vsque sequutus.
30
Heu nunquam tales nunc inueniuntur amici.
31
Vtilitas proprii cunctos iam vexat honoris.
32
Nulla fides : pietas : constantia nulla relucet.
33
Est animus nobis omni pernitior hasta :
34
Nec manet incursu mens deprauata benigno.

GW5061_046_Basel_c5v
8
prouer. iii.
& . xi.
Belege

11
Eccle. xxv.
Luce. xi.
Belege








29
Perithous

31
prouer. xiiii.
& . xxix.
Belege

33
Ecclesiastici
xxxvii.
Belege