XLIIII
[ Kap. 33 ]
De adulterio.
1'
Est fatuus qui scit vigilanti stertere naso :
2'
Et faciem digitis contegere vsque suis .
3'
Vxoremque suam subigi permittit : & audit
4'
Illecebras : ridet subdola catta iocos.
Lenocinii
fatuitas
Patronus est turpi⸗
tudinis qui crimen
celat vxoris. Qui
patitur vxorem suam
delinquere / matri⸗
moniumque suum con⸗
temnit : quique conta⸗
minationem non in⸗
dignatur pęna adul⸗
terii confligitur : do⸗
ctus spectare la⸗
cunar : doctus &
ad calicem vigilanti
stertere naso.
1
Res miseranda quidem / & censura digna Cathonis.
2
Quod vult coniugii nemo tenere fidem :
3
Nullus adulterii legem / aut pia iura veretur :
4
Iulia lex dormit : pœna vetusta silet.
f . iiii.

GW5061_091_Basel_f4r
1
Sene. de ira.
Valeri. li. 4.
Prouer. xxii.
Iacobi. i.
Eccle. xxx.
Belege