LI
[ Kap. 41 ]
Nil curare detractiones hominum.
1'
Non campana sonat quę malleolo atque bacillo est
2'
Expers : sit vulpis insita cauda licet.
3'
Iccirco stultum est omnes curare loquelas.
4'
Cum surda possis effugere aure sonum.
Nil curare
detractiones
hominum
Cum recte viuas
non cures verba
malorum. Arbitrii
nostri non est quid
quisque loquatur. Mul⸗
tum farris habet qui
cunctis obstruit
ora.
1
Quisquis in hoc mundo tranquilla viuere mente
2
Gliscit : & in requie ducere sęcla bona :
3
Non curet voces populi : famamque malignam :
4
Nec curet linguę sibila rauca malę.
g. iii.

GW5061_105_Basel_g3r
1
Ps. cviii.
prouer. xxiiii
Sapientię. ii.
Belege