CXXXIII
De via
virtutis.
Deus creauit de
terra hominem &
secundum imaginem
suam fecit illum. &
iterum conuertit illum
in ipsam. & secundum
se vestiuit illum vir
tute : numerum die
rum & tempus dedit illi
& dedit illi potestatem
omnem quę sunt super
terram.
Responsio virtutis
carmine Elegiaco.
1
Carmine nugoso quid me malesana voluptas
2
Lędis : & imbelli pectore bella paras?
3
Quid fallax miseros / age perfida / decipis arte?
4
Illecebris mundus cur ruit vsque tuis?
5
Quid sordes : luxusque tuos : lancesque voraces
6
Laudas? blanditiis gloria nulla tuis.
7
Aebrietas tibi fida comes : infamia pennis
8
Circum te volitat : & tua castra premit.
9
Es(fateor)pulchro semper laqueata capistro :
10
Sunt oculi molles : fronsque petulca nimis :

GW5061_269_Basel_r5r
1
Eccsᷓ. xvii.
Sapien. vi. & . i
Baruth. iii.
Belege