CLIII
67
At nos / ah miseri ingenio / meritoque gemendi
68
Germani : longas quęrimus vsque moras.
69
Et nihil aut facimus : aut pręcipitanter aguntur
70
Res nostrę : nec adest vllius ordo modi.
Thurci irruptio.
1
Dum nos consulimus : Thurcus sua littora gręca
2
Post habet : Illyricos / Pannoniasque rapit.
3
Quique Istrum prius obtinuit : mox littora adibit
4
Rheni : & Germanis inferet exitium.
5
Inde alio(timor est)regni traducere sceptra
6
Cernemus : nostrum & deficere imperium.
7
Tradimus interea tam fortia corpora vino :
8
Et iuuat ignauę viuere luxurię :
9
Noxius obiectus ludus : iacta alea pernix.
10
Senio displicuit : vnio sęua cadet.
11
Dii melius : vates vtinam sim falsus : at illud
12
Fata canunt : monstrant tempora / & astra docent.
13
Nec mirum nobis si cancer forte minetur :
14
Iam nuper Cancri cępimus ire viam.
15
Germanos vero genitos de germine / quondam
16
Ac vere fratres / fama fuisse canit.
17
Nulla sed o superi est hodie concordia nostris
18
Germanis : nec pax : lex nec amicitię :
19
Sed cuncti inter se grassantur more leonum :
20
Raptorisque student viuere more lupi.
21
Heu quantum vereor bella horrida / bella nephanda :
22
Intestina simul surgere / & ire procul.
23
Nam rhenum (metus est) vndandum sanguine multo :
24
Neue Istri fontes / stagna cruoris agant :
x. i.

GW5061_309_Basel_x1r
6
Socordia chri
stianorum &
torpor

Belege