CLVI
Epigramma Thome beccadelli
Cymbri adolescentuli primarii & impube⸗
ris ad D. Sebastianum Brant vtriusque iuris docto /
rem : poetam argutissimum. Argentinensem
1
Augescit merito fœlix Germania fama :
2
Iam poterit laudes scribere docta suas :
3
Cędere iam poterit / poterit quoque tradere palmam
4
Ausonia : & cędet gręcia magna sibi :
5
Istic iura nitent : astręaque virgo gubernat :
6
Cęliuagisque patent sydera quęque viris.
7
Pythagorę hii celebrant : hii docti dogma Platonis
8
Hic reperis vires o medicina tuas :
9
Hic quoque & Aonio reuocantur vertice musę :
10
Et multis capiti est delia laurus honos.
11
Vnum sed volitans extollit fama poetam
12
Pegaseo mersit qui bene fonte caput
13
Quem leges nec iura latent : sic iura nitere
14
Carminibus poterunt / pieriisque modis :
15
O patrię columen / nostrę quoque gloria gentis
16
Brante : tuę vates firma columna domus :
17
Italicas nunquam venisti miror ad oras :
18
Iura tamen calles : Aoniumque melos.
Eiusdem thome ad Iohannem Bergmanum de Olpe
1
O cui posteritas nunquam debere negabit
2
Olpe : hominum qui non scripta perire sinis
3
Imprimę conspicuę diuina poemata famę
4
Branti : diuina hęc condere mente solet

GW5061_315_Basel_x4r