Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
35
Ex sinu illius fluitant scatentque :
36
Plaudite musę.
37
Sermo facundus : locuplexque vena :
38
Structilis candor : calamus latinus :
39
Nil sonat quod sit latio indecorum :
40
Plaudite musę.
41
Sed modo diuos superos precamur
42
Prębeant nobis veniam benignam :
43
Pinximus quod sic fatuos inertes :
44
Plaudite musę.
45
Me locus nauis : fateor : requirit :
46
Calceos nondum fatuos remoui :
47
Stultus & nondum posui cucullum :
48
Plaudite musę.
49
Sunt quibus nostrę placuere curę.
50
Sunt quibus nostrę satyrę grauedo
51
Displicet : dextram veniam precamur :
52
Plaudite musę.
53
Nostra sic fari didicit iuuentus :
54
Peruigil sudor neque me disertum
55
Fecit : haud magnos capio labores :
56
Plaudite musę.
57
Scriberem formas potius pedestres :
58
Sponte sed manant numeri canori :
59
Barbarum qui me faciunt poetam :
60
Plaudite musę.
61
Gratulor nostrę siquidem iuuentę :
62
Gratulor docto pariter magistro :
63
Qui mihi suaues tribuit camœnas :
64
Plaudite musę.
GW5061_278_Basel_s1v